Page:Wiltshire, Extracted from Domesday Book.djvu/64

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page has been proofread, but needs to be validated.

[ 16 ]


I. Terra Regis.


1. Rex tenet Cauna. Rex Edwardus tenuit et nunquam geldavit: ideo neſcitur quot hidæ ſunt ibi. Terra eſt 29 carucatæ. In dominio ſunt 8 carucatæ et 8 ſervi. Ibi 37 villani et 78 bordarii et 10 [1]coliberti habentes 21 carucatas. Ibi 45 burgenſes et 7 molini reddentes 4 libras et 12 ſolidos et ſex denarioS, et 50 acræ prati, et paſtura 2 leucæ longæ et una leuca lata. Hæc villa reddit firmam unius noctis cum omnibus conſuetudinibus. Hujus manerii æccleſiam tenet Nigellus de Rege cum 6 hidis terræ. Terra eſt 5 carucatæ, in dominio ſunt 2 et 6 ſervi. Ibi 7 villani et 2 bordarii et 11 cozets cum 3 carucatis. Ibi 2 molini de 20 ſolidis, et 25 burgenſes reddunt 20 ſolidos. Silva 2 quarentenæ longæ et una quarentena et 24 acræ latæ. Paſtura 4 quarentena longæ et 2 quarentenæ latæ. Totum valet 8 libræ. Aluredus de Hiſpania tenet 5 hidas terræ, quas Nigellus calumniatur.

Hæc

  1. Suppoſed to be a kind of ſishermen.