Page:1582 Rhemes New Testament.pdf/2

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

THE CENSVRE AND APPROBATION.

Cvm huius versionis ac æditionis authores, nobis de fide & eruditione sint probè cogniti, aliique S. Theologiæ & linguae Anglicanæ peritissimi viri contestati sint, nihil in hoc opere reperiri, quod non sit Catholice Ecclesie doctrinæ, & pietati consentaneum, vel quod vllo modo potestati ac paci ciuili repugnet, sed omnia potius veram fidem, Reip. bonum, vitæque ac morum probitatem promouere: ex ipsorum fide censemus ista vtiliter excudi & publicari posse.

PETRUS REMIGIVS Archidiaconus maior Metropolitana insignis Ecclesiæ Rhemensis, Iuris Canonici Doctor, Archiepiscopatus Rhemensis generalis Vicarius.
HVBERTVS MORVS, Rhemensis Ecclesiæ Decanus, & Ecclesiastes, & in sacratißima Theologia facultate Doctor.
IOANNES LE BESGVE, Canonicus Rhemensis, Doctor Theologus, & Cancellarius Academia Rhemensis.
GVLIELMVS BALBVS, Theologiæ professor, Collegij Rhemensis Archimagister.

S. August. lib. 1. c. 3. de serm. Do. in monte.

Paupertate spiritus peruenitur ad Scripturarū cognitionem: vbi oportet hominem se mitem præbere, ne peruicacibus concertationibus indocilis reddatur.

We come to the vnderstanding of scriptures through pouertie of spirit: where a man must shew him self meeke-minded, lest by stubburne contentions, he become incapable and vnapt to be taught.

THE