Page:Diplôme de Charlemagne donné le 31 mars 797. - Archives Nationales - AE-II-42.jpg

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

797, 12 avril.– Aix-la-Chapelle, au palais royal.

Charlemagne, roi des Francs et des Lombards, patrice des Romains, restitue au comte Theodoldus [de Chambly ?] les biens qui lui ont été confisqués, après qu’il ait été absous de l’accusation de participation à l’attentat fomenté contre le roi par son fils Pépin [le Bossu].

Archives nationales (Paris), K//7, no 15 (AE/II/42)

[chrisme] CAROLUS, GRATIA DEI REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIUS ROMANORUM. PRESPICUE CONPENDIIS REGALIBUS ILLUD ADSCRIBITUR, QUOD PRO CONTEMPLATIONE SERVITII fidelibus suis, largiente Domino, consultissime muneratur. Quapropter dum ab omnibus non habetur incognitum qualiter, suadente diabolo, Pippinus filius noster, cum aliquibus Dei infidelibus ac nostris, in vita et regno nobis a Deo concesso impie conatus est tractare, et domino Jhesu Christo miserante, nihil prevaluit eorum perfidia. Fuerunt namque aliqui ex ipsis in nostra praesentia convicti et secundum judicium Francorum dijudicati ; aliqui vero fideles per judicium Dei se exinde idoniaverunt, sicuti Theodoldus, comis fidelis noster, visus est fecisse. Cui et nos omnes res proprietatis suae juxta ejus depraecationem et servitio ac meritis conpellentibus denuo ex nostro largitatis munere, quantumcumque ex hereditate parentum aut de qualibet adtractum juste et racionabiliter antea possiderat, cum Dei et nostra gratia jure firmissimo ad legitimam proprietate reddi fecimus et per auctoritatem nostram plenissima deliberatione confirmavimus. Statuentes ergo jubemus, ut quicquid ex successione parentum vel per strumenta cartarum tunc tempore, ut diximus, juste et racionabiliter cum aequitatis ordine jure ereditario visus fuit habere vel dominare, per hoc nostrum serenitatis atque confirmationis praeceptum cum Dei et nostra gratia amodo et deinceps tenere et possidere valeat et suis posteris aut cui voluerit, Domino favente, ad possedendum derelinquat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus, auxiliante Domino, melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro jussimus sigillari. SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] ERCANBALDUS RELEGI ET SUBSCRIPSI [ruche] [Meginardus ambasciavit] [sceau]. Data pridie aprelis, anno XXVIIII et XXV regni nostri. Actum Aquis, palatio nostro. In Dei nomine, feliciter. Amen.