Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/134

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
6
Hom. Angl. Saxonicæ

fecit. Habitatores [1]quippe non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus vacuæ relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, & sui eos ad interitum hæredes præcedunt. Unusquisque ergo nostrum ad pœnitentiæ lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis, quidquid errando commisimus: & quod nequiter egimus, flendo puniamus. [2]Præveniamus faciem ejus in confessione; & sicut Propheta admonet: [3]Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostræ studium cum merito bonæ operationis erigere. Dat profectò, dat tremori nostro fiduciam, qui per Prophetam clamat: [4]Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat. Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque [5]Ninivitarum culpas triduana pœnitentia abstersit: & conversus latro vitæ præmia etiam in ipsa sententia fuæ mortis, emeruit. Mutemus igitur corda, [& præsumamus nos jam percepisse quod petimus.] Citius ad precem judex flectitur, si à pravitate sua [6]petitor corrigatur. Imminente ergo tantæ animadversionis gladio, nos importunis [7]precibus insistamus. Ea namque quæ ingrata esse hominibus importunitas folet, [8]judicio ve-

  1. Quique. Paul Diac. Vit. S. Gr. Pap. § xi. unde Hom. A. Saxon. gehwẏlce eorðbugigende.
  2. Pfal. XCV. 2.
  3. Lam. iii. 41.
  4. Ezech. xxxiii. 11.
  5. Jon. iii. Luc. xxiii.
  6. Animus corrigitur. Paul. Diac.
  7. Fletibus. Paul Diac.
  8. Judici. Paul Diac. Unde Hom. Sax. deman, quod voci Judici semper respondet, Judicio melius accommodassent dome.