Page:Medical jurisprudence (IA medicaljurisprud03pari).pdf/443

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

ita ait. Quod "dicuntur decem menses pregnantis, novem sunt pleni, sed initium decimi pro toto accipitur. Hos decem menses ex instituto Græcorum, a quibus Decemviri leges suas acceperunt, non solares, sed lunares fuisse probat Fr. Hotomannus lib. 9. obs. 9. Nec Ulpiano obloquitur Justinianus in Novell. 39. dum negat sub finem undecimi mensis vel perfecto undecimo natum esse legitimum: nam indé à contrario sensu ad correctionem Ulpianei responsi malè inferretur natum initio undecimi mensis esse legitimum ut animadvertit etiam Albericus Gentilis d. Disp. 1. Sanè in Dicastetrio Wittenbergensi anno 1567. partum pronuntiatum fuisse legitimum, quam mulier, quæ honestè vixerat, post obitum mariti pepererat in initio undecimi mensis, referunt Ioachimus à Beust in tract. de matrimonio cap. 36. in fin. et ad. l. 3. ff. de jurejur. num. 36. ac Andreas Rauchbaert, part. 1. quæst. 24. num. 53. Unde Conradus Riddershusius in comm. ad Novell. Const. part. 4. cap. 13. a Justinianeo jure moribus recessum existimat. Quod non est admittendum. Illud notatu dignum, quod ex Theodoro Zuingero Medico refert Hotomannus d. obs. 9. mulieres nempe dum dimidiatum mensem pro integro computant, sæpe opinari, se undecim menses uterum gestare, cum tamen septem tantum quadragenas dies scilicet 280. compleverint. Jure igitur nostro partus habetur legitimus, qui intra et non post decem menses a morte viri editus est. Confer Iacobum Cujacium ad d. Novell. 39. in tract. de præscript. cap. 19. et lib. 4 recept. sent. Iulii Pauli cap. 9. § 5. Andream Tiraquellum in repetit. l. si unquam 8. in verb. Suscepit liberos C. de revocand. donat. Iacobum Menochium lib. 2. de arbit. judic. cas. 89, num. 47. 48. & 52. Ioachimum Mynsing. cent. 6. obs. 4. Franciscum Hotomannum lib. 9. obs. 9. Gerardum Maynard. lib. 4. decis. Tholos. 3. 4. Iacobum Concennatium, lib. 2. quæst. jur. cap. 9. Casus illos raros et extraordinarios ad facti quæstionem, id est, ad Indicis, ut noni viri arbitrium, redigendos esse dicit Hotomannus d. obs. 9. in fin. Et hanc inter ordinarios et extraordinarios partus differentiam esse ait Gentilis, quòd illi justi habeantur, nisi pro-