Page:Medical jurisprudence (IA medicaljurisprud03pari).pdf/442

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

riore mense, pepererunt, ut A Gellius 8. noct. attic. 16. Plinius lib. 7. natur. histor. cap. 5. Avicenna lib. 9. de animal. Et Albericus Gentilis disputat. 1. de nascendi tempore hæc celebris Medici Victoris Trincavelli ex epist. 5. verba recitat. Auctores, inquit, multi et illi quidem viri omni exceptione majores, tam antiqui, quam juniores, attestuntur huic sententiæ, nempe repertas esse mulieres indubitatæ probitatis et pudicitiæ, quæ fœtum in utero gesserint ad undecimum mensem et ultra. Cujus diuturnioris gestationis caussas varias nonnulli Medici reddunt, ut videre est in consilio primo Monsbelianorum Medicorum, quod extat apud Gerard. Maynard. lib. 3. decis. Tholos. 4. Alii tamen Medici non adhihent fidem his exemplis, eaque malunt proficisci ex phantasia et imaginatione mulierum, quæ opinantur ex diversis accidentibus se ultra tempus ordinarium gestare fœtum, cum tamen res aliter se habeat, ut apparet ex concilio Medicorum secundo, quod refertur a Maynardo d. loco. Minimè igitur de hac quæstione convenit inter ipsos Medicos. Illud certum est, casus istos mulierum, quæ post decimum mensem peperisse dicuntur, si veri sunt, esse nihilominus raros et extraordinarios, idcirco eorum non haberi rationem à Legislatoribus, qui contemnunt quæ semel bis aut perraro accidunt, et ad ea jus aptant, quæ frequenter et facilè eveniunt l. nam ad ea 5. et l. seq. ff. de legib. l. ea quæ raro 64 ff. de reg. jur. et idcirco legitimum et extremum pariendi terminum constituunt decimum mensem completum. Quod jus primum proditum est lege 12 Tabularum ubi Decemviri ita ajunt, Ut si qua mulier post viri mortem in decem mensibus proximis pareret, qui quævè ex ea nasceretur, suus suavè in viri familia heres esset. Et Testatores dicere solebant. Si filius et filia intra decem mensium spacium, post mortem meam editi fuerint, heredes sunto l. ult. C. de postum. hered. instit. l. ult. ff. de fideicommiss. libert. l. Gallus 29. in pr. ff. de liber. et postum. Ac Ulpianus ut de jure certo in l. 3 § penult. ff. de suis et legit. hered. respondit his verbis, post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam suecessionem. Augustinus lib. 1. quæst. Evangelic.