Page:Moraltheology.djvu/230

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

CHAPTER III

DE PECCATIS CONSUMMATIS CONTRA NATURAM

HAEC tria numerantur: pollutio seu mollities, sodomia, et bestialitas, de quibus in sequentibus articulis est agendum.

ARTICULUS I

De Pollutione

1. Pollutio est voluntaria seminis [1] humani extra concubitum effusio, unde vocatur etiam peccatum solitarium.

Dicitur voluntaria sive in se sive in causa, ut distinguatur ab involuntaria quae ex variis causis oriri potest et praesertim naturaliter ad superfluitatem exonerandam in somno.

Dicitur seminis effusio ut distinguatur a distillatione qua humor minus densus alterius omnino speciei ex urethra profluit apud puberes et impuberes sive cum excitatione venerea sive sine ilia.

2. Pollutio directe voluntaria est intrinsece mala et peccatum mortale. Constat ex Sacra Scriptura 1 ac ex constanti Ecclesiae doctrina. Innocentius XI hanc propositionem condemnavit: " Mollities jure naturae prohibita non est. Unde si Deus earn non interdixisset, saepe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali." Idem probatur ex pessimis effectibus qui ex hoc vitio sequuntur turn individuo, ejus vires mentis et corporis debilitando, turn societati quatenus illi qui hoc vitio implicantur contenti voluptate solitaria matrirnonii gravia onera fugerent cum ruina generis humani. In omni vero casu illicita est ita ut nulla exceptio detur, quia propter maximam proclivitatem hominum ad hujusmodi peccatum si unquam permitteretur facile occasiones sibi indulgendi fingerent ad propriam ruinam. Unde necesse est ut nunquam ne ad vitam quidem salvandam sit licita.

Plures antiqui Doctores probabiliter juxta St Alphonsum [2] tradiderunt licere semen corruptum sine sensu libidinis expellere. Moderni autem negant semen unquam corrumpi, unde fundamentum istius sententiae deesse videtur. Smegma vero

  1. i Cor. vi 10.
  2. Theol. Mor., 3, n. 478.