Page:Moraltheology.djvu/231

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

congestum sub praeputio removere licet et expedit ad pruritum minuendum.

3. Pollutio indirecte voluntaria est peccatum grave vel leve vel nullum juxta circumstantias. Si provenit ex causa graviter mala in genere luxuriae est peccatum mortale, quia volendo talem causam vult homo implicite etiam pollutionem. Si provenit ex causa leviter mala in genere luxuriae, ut ex curiosa lectione libri minus honesti, ipsa pollutio probabilius est tantum veniale, " quia cum pollutio non sit volita in se, sed tantum in causa, eo gradu mala erit, quo mala est ipsa causa." [1] Si praevidetur secutura per accidens ex honesta actione ut ex equitatione, ex modo decumbendi rationabili causa assumpto, nullum erit peccatum. Si vero per accidens sequitur ex actione mala in alia specie quam luxuriae, ut ex ebrietate, ex violatione jejunii, videtur esse veniale, cum aliqua admittatur culpa etiam contra castitatem quando pollutio praevidetur secutura ex actione ad quam ponendam nullum detur jus. Aliqui excusant ab omni etiam veniali culpa pollutionem quae per accidens sequitur ex actione venialiter tantum mala in alia specie quam luxuriae. [2] Ut patet in hac quaestione praescindimus a periculo consentiendi in delectationem ex pollutione ortam, quod non supposuimus.

Pollutio in somno quae accidit ex praevio peccato mortali in genere luxuriae, est ipsa peccatum mortale; si sequitur ex peccato veniali in genere luxuriae vel ex peccato mortali ebrietatis, est ipsa veniale; aliter est nullum.

Siquis pollutionem dum patitur evigilatus fuerit, non datur obligatio positive earn reprimendi, dummodo nullus consensus detur: mens debet ad Deum vel ad alia converti ne consentiat in malum.

Dummodo adsit justa et proportionata causa exercendi actiones, ut a medicis qui mulieribus medentur, ex quibus praevidetur pollutio secutura quae non intenditur nee cui consensus datur, haec nullum erit peccatum, ut clarum est ex principio duplicis effectus.

4. Quamvis mulieres semen non administrent sed ovum semine foecundandum in opere conjugali, similis tamen voluptatis completae solitarie sunt capaces sicut sexus virilis. Unde sicut apud viros specie distinguuntur peccatum tactus impudici incompletum et pollutio, ita apud feminas peccatum solitarium consummatum a peccato nonconsummato specie distinguitur. Ita cum communi sententia videtur tenendum. Non semper tamen apud feminas quae pollutionem patiuntur

  1. St Alphonsus, Theol. Mor., 3, n. 484.
  2. ibid.