Page:Moraltheology.djvu/232

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

adest effusio extra vas, sed intus excretio manet. A pollutione vero, lit patet, sedulo sunt distinguenda menstrua, quae post pubertatem adeptam usque ad menopausim fere omnes feminae sine aestu libidinis singulis mensibus experiuntur.

5. Impuberes qui semen prolificum non habent voluptatis perfectae quae peccatum consummatum comitatur sunt incapaces, unde saltern probabiliter peccatum pollutionis physice committere nequeunt. Voluntarie sibi complacendo motibus impudicis mortaliter quidem peccant impuberes, sed probabiliter propter dictam rationem est peccatum tantum tactus impudici.

6. Vidimus pollutionem, quae ex causa leviter tantum mala in genere luxuriae sequitur et quae in se non est voluntaria, esse veniale tantum peccatum. Sed quaestio est apud Doctores controversa utrum si propter specialem alicujus dispositionem vel fragilitatem pollutio fere semper ex tali causa sequitur iste sub gravi ab actione ponenda teneatur eo quod causa tune graviter in effectum influere censeatur, an tantum sub levi. Si adsit proximum periculum consensus dandi, omnes admittunt adesse obligationem ab actione ponenda abstinendi gravem, aliter vero probabilis videtur sententia plurium obligationem esse solummodo levem. Nam adhuc vera manet ratio a S Alphonso assignata doctrinae supra traditae, " quia cum pollutio non sit volita in se, sed tantum in causa, eo gradu mala erit, quo mala est ipsa causa." Ratio vero cur causa in hoc casu gravius influere in effectum videtur, est subjectiva agentis dispositio quae non est volita, nee proinde imputabilitatem effectus afficit.

ARTICULUS II

De Sodomia

Sodomia est actus venereus completus in vase indebito, et est peccatum gravissimum contra natura.m. Concubitus cum eodem sexu et copula per anum est sodomia perfecta, concu-: bitus diversorum sexuum et copula per anum est sodomia imperfecta quae specie a priori differt. Si sodomia reservatur, nisi aliud expresse a reservante declaratur, intelligitur sodomia perfecta.

Plures tamen theologi docent sodomiam consistere in concubitu ad indebitum sexum, ita ut sit indifferens qua parte coeatur, si fiat applicatio membri virilis ad sexum indebitum cum pollutione. Quae sententia sane est probabilis, imo ut aliqui dicunt communis, unde sufficit si confessarius