Page:The Excursion, Wordsworth, 1814.djvu/452

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

426

Page 100. Line 15.—"Lost in unsearchable Eternity!"

Since this paragraph was composed I have read with so much pleasure, in Burnet's Theory of the Earth, a passage expressing correspondent sentiments, excited by objects of a similar nature, that I cannot forbear to transcribe it.

"Siquod verò Natura nobis dedit spectaculum in hâc tellure, verè gratum, et philosopho dignum, id semel mihi contigisse arbitror; cùm ex celsissimâ rupe speculabundus ad oram maris mediterranei, hinc æquor cæruleum, illinc tractus Alpinos prospexi; nihil quidem magis dispar aut dissimile, nec in suo genere, magìs egregium et singulare. Hoc theatrum ego facilè prætulerim Romanis cunctis, Græcísve; atque id quod natura hîc spectandum exhibet, scenicis ludis omnibus, aut amphitheatri certaminibus. Nihil hîc elegans aut venustum, sed ingens et magnificum, et quod placet magnitudine suâ et quâdam specie immensitatis. Hinc intuebar maris æquabilem superficiem, usque et usque diffusam, quantum maximùm oculorum acies ferri potuit; illinc disruptissimam terræ faciem, et vastas moles variè elevatas aut depressas, erectas, propendentes, reclinatas, coacervatas, omni situ inæquali et turbido. Placuit, ex hâc parte, Naturæ unitas et simplicitas, et inexhausta quædam planities; ex altera, multiformis confusio magnorum corporum, et insanæ rerum strages: quas cùm intuebar, non urbis alicujus aut oppidi, sed confracti mundi rudera, ante oculos habere mihi visus sum.

"In singulis ferè montibus erat aliquid insolens et mirabile, sed præ cæteris mihi placebat illa, qua sedebam, rupes; erat maxima et altissima, et quâ terram respiciebat, molliori ascensu altitudinem suam dissimulabat: quà verò mare, horrendum præceps, et quasi ad perpendiculum facta, instar parietis. Prætereà facies illa marina adeò erat lævis ac uniformis (quod in rupibus aliquando observare licet) ac si scissa fuisset à summo ad imum, in illo plano; vel terræ motu aliquo, aut fulmine, divulsa.

"Ima pars rupis erat cava, recessùsque habuit, et saxeos specus,