Anacreontics (Benson, 1872)/Annæ Concubitus

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search

ANNAE CONCUBITUS.


(Poetae Scoti carmen celeberrimi Latinè redditum.


Hesterna laticis cyathus mihi nocte Falerni
Fallebat spumans, tutus eratque locus;
Hesternâ, memini, carissima nocte capillos
In nostro flavos straverat Anna sinu.
Ah, loti ramo desertis exul arenis
Gaudeat aspecto, quâ domet ille famem;
Ast Annae haerebam mellito laetus in ore;
Gaudia quam fuerint ista secunda meis!
Omnia longinquo, reges, teneatis ab Indo
Usque ad ubi Hesperiis extat Atlantis aquis.
Fervidus at dominae teneam mollissima membra,
Languidaque amplexu cincta sit Anna meo!

Dellicias magnorum ergo nil inde morabor,
Posthabita Eoi regis et uxor erit,
Dummodo languescens, ulnis circumdatus Annae,
Divinas reddam suscipiamque vices.
Jam malè resplendens subducas lumen Apollo,
Et tua subducat Candida, Phœbe, soror !
Parvula ne radios conspergat stella micantes !
Ociùs, egrediens, ociùs, Anna veni !
Jamque adeas, nigris O Nox quae niteris alis,
Et valeant Phœbus, sidera, Luna, precor!
Tu calamum afflatu divino tange poetae,
Divina ut narret gaudia quanta tulit!