Frederick II generalis litterae, 1224
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus et Sicilie rex, archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum prelatis, marchionibus, comitibus, baronibus, iustitiariis, camerariis, comestabulis, baiulis, iudicibus et universis per regnum Sicilie constitutis fidelibus suis presentes litteras inspecturis gratiam suam et bonam voluntatem. Deo propitio per quem vivimus et regnamus, cui omnes actus nostros offerimus, cui omne quod agimus imputamus, in regnum nostrum desideramus multos prudentes et providos fieri per scientiarum haustum et seminarium doctrinarum, qui facti discreti per studium et per observationem iuris iusti Deo serviant, cui serviunt omnia, et nobis placeant per cultum iustitie, cuius preceptis omnes precipimus obedire. Disponimus autem apud Neapolim amenissimam civitatem doceri artes et cuiuscumque professionis vigere studia ut ieiuni et famelici doctrinarum in ipso regno inveniant unde ipsorum aviditatibus satisfiat, neque compellantur, ad investigandas scientias, peregrinas nationes expetere nec in alienis regionibus mendicare. Bonum autem hoc rei nostre publice profuturum intendimus, cum subiectorum commoda speciali quadam affectionis gratia providemus, quos, sicut convenit, eruditos pulcherrima poterit spes fovere et bona plurima promptis animis expectare; cum sterilis esse non possit accessio, quam nobilitas sequitur, cui tribunalia preparantur, sequuntur lucra divitiarum, favor et gratia comparantur. Insuper studiosos viros ad servitia nostra non sine magnis meritis et laudibus convocamus, secure illis qui discreti fuerint per instantiam studii iuris et iustitie regimina committentes. Hilares igitur et prompti satis ad professiones quas scolares desiderant animentur, quibus ad inhabitandum eum locum concedimus ubi rerum copia, ubi ample domus et spatiose satis et ubi mores civium sunt benigni; ubi etiam necessaria vite hominum per terras et maritimas facile transvehuntur, quibus per nos ipsos utilitates querimus, conditiones disponimus, magistros investigamus, bona promittimus et eis quos dignos viderimus donaria conferemus. Illos siquidem in conspectu parentum suorum ponimus, a multis laboribus liberamus, a longis itineribus et quasi peregrinationibus absolvimus. Illos tutos facimus ab insidiis predatorum et qui spoliabantur fortunis suis et rebus longa terrarum spatia peragrantes, scolas suas levioribus sumptibus et brevioribus cursibus a liberalitate nostra se gaudeant assecutos. De numero autem prelatorum, quos ibi duximus destinandos, mittimus magistrum R. de Benevento iudicem et magistrum B. de Ysernia fideles nostros civilis scientie professores, viros magne scientie, note virtutis et fidelis experientie, quam nostre semper exhibuerunt et exhibent maiestati: de quibus sicut de aliquibus regni nostri fidelibus fiduciam gerimus pleniorem. Mittimus quoque ... et ... in tali scientia ... et ... in tali etc. Volumus igitur et mandamus vobis omnibus qui provincias regitis, quique administrationibus aliquibus presidetis ut hec omnia passim et publice proponatis et iniungatis sub pena personarum et rerum, ut nullus scolaris legendi causa exire audeat extra regnum nec infra regnum aliquis audeat addiscere alibi vel docere, et qui de regno sunt extra regnum in scolis, sub pena predicta eorum parentibus iniungatis ut usque ad festum sancti Michelis nunc proximum revertantur. Conditiones autem quas scolaribus concedimus erunt iste: in primis quod in civitate predicta doctores et magistri erunt in qualibet facultate. Scolares autem, undecumque venerint, securi veniant morando, stando et redeundo, tam in personis quam in rebus nullam sentientes in aliquo lesionem. Hospitium quod melius in civitate fuerit scolaribus locabitur pro duarum unciarum auri annua pensione, nec ultra extimatio eius ascendet. Infra predictam autem summam et usque ad illam omnia hospitia sub extimatione duorum civium et duorum scolarium locabuntur. Mutuum fiet scolaribus ab illis qui ad hoc fuerint ordinati secundum quod eis necesse fuerit, datis libris in pignore et precario restitutis, receptis a scolaribus fideiussoribus pro eisdem. Scolaris vero qui mutuum recipiet iurabit quod de terra aliquatenus non recedet donec precaria restituet: vel mutuum ab eo fuerit exsolutum, vel alias satisfactum fuerit creditori. Predicta autem precaria a creditoribus non revocabuntur, quamdiu scolares voluerint in studio permanere. Item omnes scolares in civilibus sub eisdem doctoribus et magistris debeant conveniri. Omnes igitur amodo, qui studere voluerint in aliqua facultate, vadant Neapolim ad studendum, et nullus sit ausus pro scolis extra regnum exire, vel infra regnum in aliis scolis addiscere vel docere: et qui sunt de regno extra regnum in scolis, usque ad festum sancti Michelis proximum venturum, sine more dispendio revertantur. De frumento autem, vino, carnibus piscibus et aliis, que ad victum pertinent, modum nullum statuimus, cum in hiis omnibus abundet provincia, que vendentur scolaribus secundum quod venduntur civibus et etiam per contradam. Vos igitur ad tantum et tam laudabile opus et studium invitantes, conditiones subscriptas vobis promictimus observare et personis vestris honorem conferre per nos, et precipere generaliter ut ab omnibus conferatur. Datum Siracusie, V Iunii, XII indictionis.