Page:1609 Doway Old Testament.pdf/2

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

APPROBATIO.

NOs infrascripti, in alma Duacensi vniuersitate

Sacrae Theologiae Doctores & Professores, hanc

Anglicanam Veteris Testamenti translationem,

quam tres diuersi eius nationis eruditissimi Theologi,

non solum fidelem, sed propter diuersa quae ei sunt adiun­cta,

valde vtilem fidei Catholicae propagandae ac tuendae,

& bonis moribus promouendis, sunt testati: quorum testimonia

ipsorum syngraphis munita vidimus; cuius item

Translationis, & Annotationum auctores nobis de fidei

integritate, & eruditionis praestantia probè sunt noti:

his rebus adducti & nixi, fructuose euulgari posse censui­mus.

Duaci. 8. Nouembris. 1609.


GVILIELMVS ESTIVS Sacrae Theologiae Doctor, & in

Academia Duacensi Professor.


BARTHOLOMAEVS PETRVS Sacrae Theologiae Doctor,

& in Vniuersitate Duacensi Professor.


GEORGIVS COLVENERIVS S. Theologiae Doctor, &

eiusdem in Academia Duacena Professor.