Page:A history and description of Roman political institutions (IA historyanddescri00abbo).pdf/413

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

APPENDIX I

SENTENTIAE, SENATUS CONSULTA, AND OTHER DOCUMENTS

(a) Senatorial Documents

1. Motion made by Caesar with reference to the Catilinarian conspirators (Sall. Cat. 51. 43). Cf. pp. 228 f.

Sed ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent, neu quia de eis postea ad senatum referat neve cum populo aget; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.

2. Motion made by Cicero in 43 B.C. with reference to Antony's soldiers (Cic. Phil. 8. 33).

Quas ob res ita censeo: eorum, qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aud ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit, quod cum M. Antonio fuerint. Si quis eorum, qui cum M. Antonio sunt, fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa, A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honote praemiove primo quoque die ad senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publican fecisse.

3. The senatus consultum de Bacchanalibus, so-called, of the year 186 B.C. (C. I. L. I. 196 = X. 104).[1] In reality

  1. In most of the epigraphical documents which follow, the text of Bruns, Fontes Iuris Romani Antiqui (6th edition, 1893), has been adopted.

401