Page:A history and description of Roman political institutions (IA historyanddescri00abbo).pdf/416

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
404
APPENDIX I

Pr. Kal. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quir., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v(erba) f(ecit) de pro vinciis consularibus, d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere), uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex Kal. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex Kal. Mat. ad senatum referrent, neve quid coniunctim, utique eius rei eausa per dies comitialis senatum haberent senatique consultum facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC. iudicibus essent, s(ine) f(raude) s(ua) adducere liceret; si quid de ea re ad populum plebemve ferrent; quod si ii non tulissent, uti, quicumque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. C(ensuere).

6. A senatus auctoritas (cf. pp. 198 f., 229 f.) of the year 51. Four tribunes interposed their vetoes (Cic. ad Fam. 8. 8. 6).

Pr. Kal. Octobris in aede Appolinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Sentimius T. f. Quir., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v(erba) f(ecit) de provinciis, d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere), senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi, impediendi, moram adferre oportere, quo minus de r(e) p(ublica) p(opuli) R(omani) q(uam) p(rimum) ad senatum referri senatique consultum fieri possit: qui impedierit, prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. Si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem prescribi et de ea