Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/827

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
Directoriuin ad Passagiuni Transmiarinum
817

tradat ununi de suis filiis Latinis nioribus et Uteris imbuendum. Quarta, quod onines eorum libri diligentius comburantur[1] in quibus errores contra fidem catholicam continentur. Quinta, quod omnes in sancta Sophia congregati, facta confessione fidei, Francorum dominio spontanee se submittant. Sexta, quod[2] Graecorum ecclesiis quinque obseruantiae auferantur quos in subuersionem fidei et dominii esse constat. Primam obseruantiam habent quia in tota Graecorum Ecclesia non est religio nisi una, Calogerorum scilicet perfidorum. Secundam, quod nullus, nisi sit Calogerorum, sit[3] episcopus sine Abbas. Tertiam, quod soli Calogeri confessiones audiunt[4] tani clericorum quam etiam laicorum. Quartam, quod saepe pro quibusdam suis obseruantiis ad suas conueniunt ecclesias, et ibi liberius conspirationes inueniunt[5] et pertractant. Quintam, quod quilibet qui vult et potest facit ecclesiunculam in suo praedio siue domo, ubi secretins tractant conciliabula supradicta. Continet etiam[6] haec pars quinque remedia contra quinque praedicta. Continet insuper et ostendit facilitatem regnum Rassiae obtinendi.

Secundus libellus continet quatuor partes. Prima pars et nona continent[7] sex diuersitates hominum a quibus, quantum ad quatuor, debetur[8] pro nostri custodia praecaueri, videlicet in reuelatione secreti, in conuictu contubernii, in familiaritate obsequii, et in commissione cujusque periculosi negotii. Primi sunt Armeni. Secundi sunt Gasimili.[9] Tertii sunt Assuriani.[10] Quarti sunt Murtati.[11] Quinti sunt Baptizati.

Praedicatorum[12] autem mores in singulis[13] capitulis describuntur quantum spectat ad personae vestrae [P. 6] bonam custodiam et tutelam. Sexti sunt Assassini.[14] qui tanto afferunt majus periculum et important quanto minus ab aliis cognoscuntur.

Secunda et decima pars ostendit breuissimi transitus locum maris[15] qui Hellespontus et Bosphorus<r16> et Brachium sancti Georgii nominatur. Continet autem haec pars quinque rationes euidentes quod ibi sit magis congruum et necessarium hostes crucis inuadere quam in aliqua parte mundi. Prima ratio est, quia a Francia usque Hierusalem non est plus de mari nisi ille breuis transitus nauigandum, qui ita breuis est quod fere de una ripa ad aliam vox clamantis hominis audiretur. Secunda

  1. Comburentur, M.
  2. Quod a, M.
  3. Fit, M.
  4. M. adds omniuim.
  5. Adinueniunt, M.
  6. Et for etiam, M.
  7. Continet, M.
  8. Debetis, M.
  9. Gasmili or Gasimli, M.
  10. Suriani. M.
  11. Murcati, M.
  12. Predictorum, M., as P. corrects in margin.
  13. Singulis suis, M.
  14. Assasini, M. here and elsewhere.
  15. Qui autem Ellesfoiitus et Boforus, M.