Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/832

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
822
Documents

homines fide digni passim' ultra versus meridiem procedebant usque ad loca ubi asserebant polum antarcticum quinquaginta quatuor gradus- eleuari. Conjuncta autem minori latitudine climatum. quae est viginti duorum graduum. quibus principium primi climatis vel circa ab aequin- octio distat cum illis quinquaginta quatuor gradus quibus polus antarticus eleuabatur in loco ad quem mercatores supra dixinius peruenisse, con- stat quod patent quatuor conclusiones diligentius intuenti. Prima, quod plus sit extra climata versus ori[M. 3 v]entem atque meridiem habitatum quam sit totum spatium infra minorem et majorem latitudinem climatum assignatum. Secunda, quod major est pars Asiae quam communiter assignetur. Tertia, quod non est friuolum neque falsum Antipodes assignare. Quarta, quae magis venit ad propositum nostrum,^ quod nos, qui veri sumus Christiani,* non dicam decima, sed et vicesima pars non sumus. Tamen licet ita pauci simus" et, ut praedicitur," quasi in angulo permodico esartati.' hoc sentio hoc assero ut expertus, quod si ista nostra parua particula in [P. 11] una parte staterae^ et totus alius magnus mundus in parte altera ponereter, haec sicut aurum inter metalla grauior viribus et virtutibus appareret, non solum in doctrinae veritate et fidei puritate, non solum in largitione suscepta diuinae gratiae ac donorum et euidenti operatione miraculorum, quibus exclusis gentibus uniuersis quae omnibus istis carent, nos Deo speciali peculio gratos efficit et ostendit, sed quantum ad prudentiam naturalem et etiam ac- quisitam, quantum ad mores domesticos et ciuiles, quantum ad modum viuendi ordinatum, magniflcum, et honestum, quantum ad diuitias, et maxime quoad usum qui ipsas reddit licitas atque bonas, quantum ad nobilem et prudentem' usum armorum et bellandi strenuam probitatem, quantum etiam ad bonum regimen et justam potentiam dominandi, et breuiter quantum ad omnia quae 'Vonjunctini hominem honestant'" nobilitant, et exornant, omnes praecellimus nationes. Per praedicta ergo monemur, inducimur, et urgemur quod "sicut ipse Deus, qui in nos" largitatem suae dulcedinis ampliauit prae ceteris gentibus naturalia, spiritualia, et temporalia tanquam'-filiis tribuendo, ita et nos pro dilata- tione sui cultus et nominis animosius et virilius insistamus, et quae ab ipso talenta recepimus ad usuras multiplicanda utiliter exponamus, ne sicut seruus piger et inutilis condemnemur et damnose ut verecunde a iusto domino reprobemur. Passinn (?), M. Gradubus, M. Nostrum propositum, M. Christiani sumus, M. Sumus, M. Predicetur, M. Coartati, M. Statere, M. Prudentem et nobilem, M. Conuiclum or coxiuctum (?) hominum hotteslauit, M. Ipse sicud Deus in nos. etc., M.