Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/838

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

828 Documents Cujus oratio tam euidentis efficaciae extitit et virtutis quod pro eo etiam' aethera [P. 17] pugnauerunt, dum ipsius orationis fretus patrocinio plus quam armis hostes subegit, Eugenium interemit, et a tyrannide rem- publicam liberauit. Dc sccnndo pracambiilo ante passagtmn ordinando. Secundum praeambulum,- ut qui negotium tam sancti propositi prose- quuntur, quantum ad duo attentivis ordinentur. Primo, ut vitam suam corrigant et emendent et deinceps in melius ordinent et disponant.* Non enim vult Dominus sancta dare canibus nee margaritam illam pretiosam, quam mortis suae pretio comparauit, terram scilicet sanctam, quam super omnes patrias praeelegit, non, inquam, vult proicere ante porcos. Hoc habemus expresse de populo quem Dominus in manu potenti eduxerat de ^gypto. Nam de sexcentis tribus milibus pugnatorum, praeter paruulos^ et mulieres, quorum erat maxima multitudo, duo tantum terram promis- sam suis patribus intrauerunt," ita quod nee ipse Moyses, cui non erat in terra similis. meruit introire, quia ad aquas conductionis' Deo gloriam non dederat et honorem. Josue de mandato Domini populum circumcidi et sanctificari praecepit, antequam promissae hereditatis terminos in- troirent, ut nonnisi sancti sanctuaria possiderent. Postquam etiam ter- ram illam cum signis et miraculis introissent, et jam per sortes et funiculos distributam diutius possedissent, quotiens populus legem Domini deserebat. totiens ipsum affligi sub seruitute hostium dimittebat, ut patet Judicum temporibus atque Regum. Postremo, cum continuatis sceleribus Dominum ad ultimam iracundiam prouocassent, indignos se tam sanctae hereditatis peculio reddiderunt. Et ideo ** Babyloniis, ^gyptiis, et Assyriis,* atque Romanis, tradidit affligendos et per universum mundum in seruitatem ultimam dispergendos. Salmanasar denique Rex Assyri- orum/ qui de terra ilia sancta in Assyrios* transtulerat populum potiorem,^ in regno Samariae pro filiis Israel alienigenas collocauit. Qui cum Dominum non timerent, suscitauit Dominus et'" eis [M. 5 v] leones, qui deuorabant ilium populum et vehementius affligebant, eo quod terra legitima non nouisset. ' Ne autem longius protelemur," e uicino proprium morbum tangamus, nostram erubescentiam 'proferamus, et quantum possumus remedium apponamus. Si enim bene attendimus, 1 Et, M. 2 M. here adds est. 3 Prosequentur, M. ' Disponent, M. 5 Paruos, M. 6 Here M. adds sed omnes in dcserlo ut rebelles et incrediili perierunt. ' Contradictionis, M. 8 M. has J throughout here, as elsewhere — (Babiloniis, etc.). 9 Peccatorem, M. '0 M, here adds imisit. " Nouissent, M. '2 Proeellemur, M. 13 Ernbicenciam, M,