Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/840

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

830 Dociuncnts opprobrium nominis Christiani tanto tempore tenuenmt ? Certe scio ipsos esse iniquos,' immundos, ac plusquam dici posset sceleratos^ et injustos. Sed considerandum, plangendum, atque dolendum quod tanta fuerunt scelera et peccata utriusque status, gradus, et sexus populi ut a nobis haereditatem illam abstulerit et illis tradiderit tanto* concul- candam et tantis ab hominibus defendendam. Nee tamen debet" aliquis sani capitis aestimare quod [P. 19] peccata nostra superent et excedant peccata illius abominabilis populi et peruersi. Nam ab initio seculi non extitit populus tarn nephandus. Sed causa est" quia scimus quod magis laedit leuis injuria domestici et amici quam offensa maxima inimici. Sic enim ait psalmista ;■ si inimicus mens maledixisset mihi,' sustinuissem utique ; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscon- dissem me forsitan ab eo. Tu vero, homo unanimis, dux nieus et notus meus, qui simul mecum dukes capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Quid ergo ? Sanctificamini qui fertis vasa Domini, id est, qui recipitis et fertis in humero vas vasorum, videlicet signum crucis, in quo fuit liquor unctionis nostrje salutis, antidotum nostrae reconciliationis positum et effusum ; ne scilicet in eo signo quod assumitis et portatis in memoriam dominicae passionis et ad vindicandum op- probrium nominis Christiani et fidei ipsum Christum contingat denuo peccatis et criminibus, non jam a Judaeis aemulis et paganis, sed ab amicis et domesticis crudelius crucifigi. Secundum ad quod transeuntes ad istud passagium se debeant ordi- nare est disciplina assidua militaris. Vegetius autem de re militari [M. 6 r] ponit tria quae ad ipsam disciplinam militarem judical expedire ut sic finis intentus obtineatur in bellis, victoria scilicet et triumphus. Dicit ergo sic: Nulla enim alia re videmus populum Romanuni orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio' et usu militiae, mihi imponere silentium' judicaui. Victoriae enim quas obtinuistis, Domine mi Rex, et praelia quae gessistis vos doctorem expertum faciunt et magistrum. De' disciplina autem castrorum aliquid cupio ad memoriam reducere, non docere. ° Castra secundum Isidorum a castrando sunt dicta. Omnis enim immoderata quies, omnis otiositas, omnis excessus cibariorum, omnis occimacio" et delicatio nutrimenti, omnis actus venereus, et omnia breuiter quae milites possent somnolentos, delicatos, molles, aut lentos 'Iniquos esse, M. 2 M. here adds homines. ■^M. here adds Christiani.

  • M. here adds tcml'orc.

5M. here adds diet. ^ M. omits est. Michi, M., as often elsewhere (so M. of course reads nichil for nihil). 6 Here M. adds Jiseiplma castrorum usuquc militie. Dc armorum c.vcrcitio, continuing el usu militari nuchi imj^onere (as in te.xt). 9£r, M. (for dc). ">Dicere, M., which of course reads i'sidorum. "Accuracio. M.