Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/844

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

834 Doaiments et vasis maritimis' spoliare, nee A-ictualia cum sui et suorum penuria in tanta copia ministrare quando' ipsos guerrae^ suspicio deterreret, et eorum quilibet crederet alterum tanquam hostem propinquum ad humeros suos esse. Ex ista autem pace accresceret animabus utilitas [M. 7 r] ecclesiae honor et reuerentia, vobis meritum et gloria, et passagio fructus et utilitas in immensum. * Naues enim et galeae ;.d quamcunque'^ plagam ultra mare habeant nauigare vel eundo seu redeundo, communiter habent ad portus Siciliae applicare ; ubi tunc licentius et liberius qui passagium prosequuntur/ cum opportunitas interesset, aut necessitas immineret, possent descendere, equos recon- ciliare,' vires resu[P. 23] mere, corpora recreare, et* victualia renouare. Si etiam "esset inter' illos Dominos pax reformata et firmata, posset obtineri ab eis galearum et nauium sufficiens multitude. Esset etiam possibile quod ambo vel alter eorum vos in passagio sequeretur. Hoc mihi certum est de Domino Rege Frederico, cum quo habui colloquium de talibus et notitiam pleniorem quod non est res in mundo quam tantum desideret et affectet sicut in passagio transigere residuum vitae suae, si pax ei per modum securum et congruum praestaretur. Et certe, Domine mi Rex. vobis accrescet utilitas et fauor non modicus atque liionor, si talem haberetis in vestrum consortium comitiuam, Principem ^scilicet antiquum annis et meritis, profundum in militaribus consiliis, prouidum in agendis, in armis expertum, in bellis strenuum, nobilem, -deuotunv,'" constantem, sanguine vobis junctum, justitiae amatorem, pauperum defensorem. cui breuiter in iis quae Regi conueniunt nihil deest, si pax inter ipsum et ecclesiam ac Dominum Regem Robertum vestris ope et opera" firmetur quae dudum fecerat felicis memoriae pater vester. Cum igitur opus hoc quod dante Domino peragetis multis indigeat et non sit unius temporis vel momenti, ad hoc debetis omnino vires vestras impendere ac conatum. Si enim juxta psalmistam oriatur in diebus tuis justitia et abundantia pacis, juxta prouerbium^Salomonis, iitinera tua pace producentur, et ipse Deus rectos faciet cursus tuos. Igitur inter praedictas gentes et Dominos fiat pax in virtute tua, non" in turribus tuis, id est, in castris tui exercitus, abundantia" subsequetur. Et sic, Domine mi, nomcn tuum praedicabitur merito princeps pacis. ' Variis martiriis. M. ^P. corrects in margin to qiioniam. 3 Gcrre, M. < Utilitas inmenstim, M. 6 Qnamquc. M. 6 Prosequentur, M., which reads, above, comuniter, Scicilie, and below, oportunitas. T Refocilare. M. 8 M. omits et. ^Interesset inter, M. 10 M. adds here fidelem. 1' Opere reformaretur, M. '2 Prouerbia, M.. which reads in pace just below. '» Et, M. '* Habentia, M.