Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/846

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

836 Documents mare Suriae atque Romaniae¹ et alias partes maris custodiant ne² nostris falsis ac pessimis,³ seu aliis quibuscunque liceat ministrare Soldano et aliis sibi subjectis et ejus valitoribus illa quibus indigent pro *munitione ac tuitione sui et suorum et terrarum sibi subjectarum contra potentiam passagii, quam plurimum reformidant. Soldanus enim ex terra sua "non habet arma³ necessaria, ferrum, vasa maris, parua vel magna liga- mina seu ligna ad componendum vasa nauigabilia vel ad fortificandum suas munitiones et castra, seu ad faciendum machinas et alia instrumenta ad se defendendum vel nostros etiam inuadendum. Et ideo cum audierit passagium [P. 25] ordinari, sagax, astutus, et malitiosus prouisionem faciet de praedictis. Nostri etiam falsi Christiani et Graeci ac Suriani et etiam Sarraceni de Africa inducti atque seducti auaritia et spe lucri eidem Soldano sicut alias de praedictis omnibus copiam exhibebunt. Quod quidem esset in magnum Saracenorum subsidium et magnum pas- sagii detrimentum.8 Praedictae igitur galeae quoscunque illuc euntes capiant et captiuent. Nihilominus mandetur omnibus maritimis ciui- tatibus atque regnis, et specialiter illis de insula Cypri, quatinus per edictum publicum et per poenas comminatorias et executorias prohibeant gentes suas ne ad terras quorumcunque Sarracenorum et specialiter Soldano subjectas accedant aut merces quascunque deferant siue mittant. Dominus etiam noster summus Pontifex renouet sententias et processus quos contra tales consueuit sedes apostolica promulgare. Instetur⁹ praeterea quod Dominus Papa nulli concedat merces quascunque portandi in partes Alexandriae facultatem, et si concessit alicui, reuocetur. Per istas enim restrictiones, si diligentius obseruentur, Soldanus et sui defectum et damnum in rebus sibi necessariis patientur. Regium tamen consilium attendat sollicite quod tales personae istis galeis pro negotio talis custodiae praeponantur quod de ipsorum auaritia siue dolo non possit suspicio suborire. 10 Explicit secunda pars. Incipit tertia pars designans quatuor vias, ut cx eis pro Rege melior eligatur. De prima via, quae est per Africam, penitus cuitanda. Disponente Domino, postquam passibus" undique reformatis in viam salutis et pacis dirigere possumus gressus nostros ad unum et eundem terminum, scilicet terram sanctam, vias quatuor describamus; ut omnibus 1 Romane, M. 2 M. omits ne. 3 Here M. adds Christianis vel Sarracenis. 4

  • Muritione, defencione, ac tuitione, M.

Б

  • Here M. is damaged, most of these three words being lost.

M. again damaged here, but apparently never contained seu ligna; P. corrects ligamina, in margin, to lignamına. 7 M. again slightly damaged here, v of rel wanting. 8 Detrimenti, M. 9 Instituetur, M., which reads Allexandrie below, and of course dampnum. Affricam, etc. 10 Suborriri, M. 11 Pacibus, M.