Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/850

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
840
Documents

De tertia via, quae est per Italiam, via tuta ct bona, ciijus progressio[1] tangitur esse triplex.

Tertia via est per Italiam, cujus progressus poterit esse triplex. Unus per[2] Aquileiam, et inde per Istriam[2] dehinc per Dalmatian!, quae quidem sunt proninciae fidelis populi Christiani, via facilis atque plana, domestica, fertilis et abundans, frumento, vino, et oleo, carnibus atque piscibus, foecunda plurimum et jocunda, habens castra, villas, ciuitates juxta ad inuicem et propinquas ; quorum dominium partim est communis Venetiarum, partim communitatem,[3] partim quorundam ibi principan- tium Dominorum. Ulterius [P. 29] procedatur[4] per regnum Rassiae, et [5]peruenietur ad Thessalonicam,[5] quae est major ciuitas Macedoniae sub Constantinopolitano imperio et dominio ac districtu. De hac ciui- tate usque Constantinopolim sunt tredecim paruae dietae de planitie fertili et jocunda et bonorum omnium abundanti. Unum solum videretur alicui difficile in hac via, quod videlicet ab exitu praefatae regionis Dal- matiae usque Constantinopolim terrae, ciuitates, atque dominia sunt gen- tium quae apostolicae sedis magisterio non intendunt. De istarum vero gentium fortitudine vel audacia resistendi nullam, nisi sicut[6] de muli- eribus facio mentionem. Sed si vellent nostra sancta itinera impedire, faceremus nobis faciliter igne gladio viam,[7] sicut juste et licite facere possemus et etiam deberemus, ut in[8] suo loco inferius exponetur. Hanc viam fecerunt multi qui Romano imperio praesidebant, ut in[9] tripartita historia clarius inuenitur,[10] quando de Galliis sine de Germania aut de Ita[M. 9 r]lia exercitum deducebant ad domandum vel doniinandum seu[11] subueniendum imperio orientis ; et hoc quia non oportebat eos in mari ponere passum unum nee tentoria figere nee de victualibus fere usque[12] crastinum prouidere; sed viam suam faciebant ordinatis dietis de loco habitato ad locum habitatum et de hospitio ad hospitium transeundo. Alius progressus esse poterit per Brandisium[13] ciuitatem Apuliae. et inde transire brachium unum maris quod durat circa CL. miliaria in Dura- cium, quae est ciuitas Domini Principis Tarentini, et inde per Albanian!, quae sunt gentes obedientes Romanae ecclesiae et deuotae, inde per Blaquianiam,[14] et ulterius in Thessalonicam[14] procedendo. Alius progressus esse poterit per Hydruntun,[14] quae est etiam ciuitas Apuliae, et inde

  1. Progressus, M.
  2. 2.0 2.1 Aguileyam . . . Ystriam. M.
  3. Communitatum, M.
  4. Procedetur, M.
  5. 5.0 5.1 Peruenitur in Thassalonicam, M.
  6. Sint, M.
  7. Here M. adds iatam.
  8. M. omits n,.
  9. M. omits in.
  10. Inuenietur, M., which below has only Yta for Italia, the -lia a being added below by another hand ( ?).
  11. Aut. M.
  12. Here M. adds in.
  13. Bruudusium, M., which below puts transire after maris.
  14. 14.0 14.1 14.2 Blaquiam . . . Thessolenicam . . . Ydrontum. M.