Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/852

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

842 Documents Via ergo erit pro Rege, praeuia gratia Jesu Christi, per Alamaniam et Ungariam, quam supra descripsimus quarto loco. Quod autem ista via sit absque omni dubio eligenda ex breuitate, facilitate, et' commodi- tate ipsius breuiter ostendetur. Ex breuitate quidem, quia illud ad longi- tudinem viae non arbitror aestimandum quod Dominus Rex facere potest per terras suorum fidelium amicorum^ fidei Christianae, qui etiam pas- sagium istud summe desiderant et exoptant, qui ipsum, nee dubium, vel multi ex ipsis in rebus propriis et personis deuotius subsequentur. Ibi enim quoad longitudinem itineris onerosi initium [P. 31] passagii judico computandum ubi et quando a terris fidelium est egressus. Facilitas etiam patet, quia de loco habitato ad locum habitatum et' de ciuitate in ciuitatem de die' poterit hospitari in bonis* et quietis. Commoditas est insuper manifesta. Nam in hac inueniuntus* victualia et alia hominibus [M. 9 v] et equis necessaria abundanter, quae Alamania" et Ungaria largius subministrant. Per banc ergo viam exercitus, sicut si essent in propria Francia,' usque ad exitum de Ungaria cum consolatione nimia deducetur. Ab exitu autem de Ungaria in Constantinopolim dirigit duplex via. Una est per Bulgarian!, quam supra tetigi; alia per Sclau- oniam, id est per partem regni Rassiae cujus feci superius mentionem. Has vias fecerunt. per Bulgarian! "quidem Godofredus Lothoringiae" cum fratribus suis Baldouino et Eustachio et Baldouinus' Comes Mon- tensis, per Sclauoniam vero'°Adeniarus Podiensis Episcopus apostolicae sedis Legatus et Raimundus Comes sancti ^gidii et Tolosae,'" ut in libris aliquibus ii!uenitur. In aliquibus vero libris leguntur per Aqui- leiam et Dalmatian! sua itinera peregisse. Et quia exercitus magnus erit. una pars per Bulgarian!, pars altera per Sclauoniam poterit facere iter suuni, ut victualia et hospitia commodius habeantur. Dominus au- tem Rex per Bulgarian!, ubi est via planior et breuior, faciei iter suum. Sed antequaii! extra terminos Ungariae procedatur, ordinabitur quod ab illis qui in Bulgaria, Graecia, et Rassia dominantur securitas habeatur; quam ipsi libentius exhibebunt," ut in suis non suis sed violentatis et usurpatis ac tyrannizatis dominiis diniittantur. Ordinabitur etiam ut dicti Domini faciant per gentes suas exercitui victualia pro competenti ' M. omits ei. 2 M. adds here ci denotornm. ' M. adds here in diem.

  • M. adds here hosficiis. and, like P.. keeps two m's in commoditas. ';hougi

• a little later it has comodius. "Written like inueminclnr in M., which below repeats homititbiis. ^Almania, M. Wfrancia excercitus. M. s Quidam Godefridiis dit.v Lotoringc, M. ^ Bladuinus, M. ^"Ademanus Pondiensis . . . Raumundus . . . Tholose, M., which of course has Aguileyam below. '^E.vibebunt, M.