Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/863

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

Directorium ad Passagium Transmarinum 853 Vlatislaum verum regni heredem jam de carceribus liberatum et ad reg- num vocatum de toto regno expulit et fugauit. Deinde fratrem pro- prium et unicum Constantinum supradictum in carcerem vinculauit et inaudito crudelitatis genere interfecit. Nam super lignum ipsum ex- tendi fecit, et clauis infixis per brachia et per crura et per cerebri medium interemit. Talis est¹ progenies viperina, talia venenata pocula reicit ac diffundit. Si vero quis audire voluerit de isto qui in Rassia modo regnat, filio hujus coeci, profecto cognoscet quod licet sit corpore junior et aetate posterior, veneno tamen malitiae inauditae suos in factorem tanı fortem voluntate progenitores superat et excedit. Nam patrem pro- prium, ut praemissum est, spurium,3 illigitimum, male natum, crudelem, tyrannum, filicidam, fratricidam, et quantum in eo fuit patricidam cepit, vinculauit, carceri mancipauit, et plusquam crudeliter interfecit. Ecce, Domine mi Rex, Imperatorem et Regem praefatos ac domus ipsorum tales describo quales esse totus oriens attestatur et magna ex parte certa experientia sum expertus et edoctus. Nunc ergo vestrae circumspec- tionis prudentia videat et discernat utrum sit in istis de promissione, juramento, ac fidelitate aliqualiter confidendum. qui sicut generatio peruersa et infidelis³ de mala natione et praua stirpe proueniunt, de Deo male sentiunt, ecclesiae non obediunt, parentes perimunt, filiis non parcunt, fratres occidunt, genus proprium destruunt et confundunt, qui [M. 13 r] consanguineis noscuntur esse alieni, amicis hostes, domes- ticis inimici, falsi ad dilectores, ad auxiliatores proditores, subditorum oppressores, alieni juris inuasores, dominorum suorum crudelissimi interfectores.⁹ Quarta ratio quare non sit in eis ullatenus confidendum est propter illa quae alias" Graeci fuerunt contra nostros proditorie machinati. In historiis enim ultramarinis legitur quod in quodam passagio calcem viuam cum farina, quam vendebant Dei exercitui, miscuerunt. ex qua panis confectus et comestus excidium conferre poterat, non salutem, et cor non confirmare, sed potius infirmare. Quod quidem facinus inauditum et proditio alias" a seculis inexperta multos ex nostris per infirmitates varias et mortes subitas subtraxerunt. Item [P. 42] alia vice 13 suae malignitatis astutiam ad talem nequitiam conuerterunt 13 quod naues et 1 Here M. adds hec. 29 Suos in facto non tamen in voluntate, M. P. corrects factorem to fictorem. 3 Et suspirium, M.

  • Here M. adds et.

"Infideles filii, M.

  • M. omits male, to insert it after destruunt,

T 1 Auxiliarios, M. 8 M. omits oppressores. 9 Occisores, M. 30 Here M. adds propter ipsam, "Alii, M. 12 M.'s reading here is preferably aliis. 13 Ad talcm nequitiam sue malignitatis astutiam conuerterunt, M.