Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/100

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

86 THE MISCELLANIES. [Book hi. monogamlam autem, et quse consistit in imo solum matri- monio, honestatem admiramur ; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et " alterum alterius onera portare," ^ ne '^ quis, cum " recte " stare videatur," ^ ipse quoque " cadat." De secundis autem nuptiis : " Si uraris," inquit Apostolus, '^ jungere matrimonio." '^ CAPUT 11. CARPOCRATIS ET EPIPHANIS SENTENTIAM DE FEMINARUM COMMUNITATE REFUTAT. Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes ; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probrum. Hie autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandrise nomine, ex patre quidem Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Samse, quce est urbs Cephallenise, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, jsdificatum est et consecratum ; et cum est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et liymnos canunt. A patre autem didicit et orbem discipli- narum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps mona- dicse^ cognitionis. A quo etiam profluxit hasresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, ^' Justitiam Dei esse quanidam cum sequalitate com- munionem. ^Equale quidem certe coelum undequaque exten- sum totam terram cingit. Et nox ex aequo Stellas omnes ostendit ; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto asqualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, feminas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cum autem omnibus animantibus geque ipsum 1 Gal. vi. 2. 2 I Cor. x. 12. " 1 Cor. vii. 9. ^ Vid. Irenseura, lib. i. c. 2, p. 51.