Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/112

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
98
THE MISCELLANIES.
[Book iii.

dico : Ne concupiscas." Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et clecernere adulteria esse commlttenda, voluptati- busque et dellciis se explendum, et aliorum violanda matri- monia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur ? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non habebunt. Afficit autem hospes aliquis cives contumelia, et eis injuriam facit ; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens ? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse ? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legem habent sibi infensam, cum inique et prseter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorem " confodit," a Deo pius esse ostenditur in Numeris. " Et si dixerimus," inquit Joannes in epistola, '^ quod societatem habemus cum eo," nempe Deo, " et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, socie- tatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato." ^ Quomodo ergo sunt hi hujus mundi homi- nibus meliores, qui hsec faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes ? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus : " Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisa^orum, non intrabitis in regnum Dei."^ De absti- nentia autem a cibis ostenditur a Daniele.^ Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David : " In quo diriget junior viam suam ? " ^ Et statim audit : " In custodiendo sermones tuos in toto corde." Et dicit Jeremias : " H^ec autem dicit Dominus : Per vias .q-entium ne ambulaveritis." ^ Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt forma- tum fuisse hominem a diversis potestatibus : et quae sunt ^ Nimi. XXV. 8; 1 John i. 6, 7. 2 Matt. v. 20. ^ p^^^^ j^

  • Ps. cxviii, 9. ^ Jer. x. 2.