Page:Bible (Douay Rheims OT1, 1609).djvu/3

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
There was a problem when proofreading this page.

APPROBATIO.

NOs infrascripti, in alma Duacensi vniuersitate Sacrae Theologiae Doctores & Professores, hanc Anglicanam Veteris Testamenti translationem, quam tres diuersi eius nationis eruditissimi Theologi, non solum fidelem, sed propter diuersa quae ei sunt adiun∣cta, valde vtilem fidei Catholicae propagandae ac tuendae, & bonis moribus promouendis, sunt testati: quorum testi∣monia ipsorum syngraphis munita vidimus; cuius item Translationis, & Annotationum auctores nobis de fidei integritate, & eruditionis praestantia probè sunt noti: his rebus adducti & nixi, fructuose euulgari posse censui∣mus. Duaci. 8. Nouembris. 1609.

Gvilielmvs Estivs Sacrae Theologiae Doctor, & in Academia Duacensi Professor.
Bartholomaevs Petrvs Sacrae Theologiae Doctor, & in Vniuersitate Duacensi Professor.
Georgivs Colvenerivs S. Theologiae Doctor, & eiusdem in Academia Duacena Professor.