Page:Catechismoftrent.djvu/399

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

et seq. vel secundum aliarum Ecclesiarum ritum.

Miserere mei fili David, Matth. XV. 22, &c.]—Hic typum habes perfectæ orationis quantum spectat ad duas conditiones, quæ in oratione maximê desiderantur, fidem videlicet, et perseverantiam, de quibus, p. 329, et seqq.

Filia mea male torquetur adæmonio, &c.]—Hujus mulieris exemplo Parentes monentur diligentem liberorum curam gerere; de qua, p. 278.

Dimitte eam, quia clamat post nos, &c.]—Si Apostoli in hac vita degentes, adhuc pro se soliciti pro Chananeâ interpellant, et exaudiuntur, et in cælo mutire non audebunt, inquit D. Hieron, contra Vigilantium. Hic de intercessione, Sanctorum, prout habetur p. 246, seqq.

DOMINICA TERTIA.

Et erat Jesus ejiciens Dæmonium, et illud erat mutum, Luc. xi. 14., &c.]—Dæmonis proprium est eum, quem possidet, reddere mutum, id est, á confessione peccati revocare. Sed tamen non est alia ratio ejeciendi Dæmonis, quam ut linguam solvas ad detegendum coram Sacerdote peccatum, vide quæ de Confessione habentur, p. 189, et seqq.

Omne regnum in seipsum divisum desolabitur.]—Ecclesia est Christi regnum, ut habetur, p. 346. Id autem, ut in seipsum non sit divisum, unum esse necesse est, unde hic de unitate Ecclesiæ agendum est, ex p. 74, et seq.

Revertar in domum meam.]—De relabentium in peccati gravitatem, p. 47. Et quid post confessionem agendum, p. 204, et seq.

Tunc assumit alios septem spiritus nequiores se.]—Hic locus p. 374, inducitur ad probandum non unum tantum da monem, sed plures etiam interdum hominem tentare; patet autem ex hoc loco dæmonem acrius eos tantare, qui ab eo defecerunt, ut est p. 375, et seqq.

Beatus venter qui te portavit.]—Glorificatione B. Mariæ Virginis hoc Evangelium concluditur; de qua habes, p. 39, 40, 326.

DOMINICA QUARTA.

Unde ememus panes, ut et manducent hi? &c. Joan, vi. 5. &c.]—Hic aptè explicari poterit illa petitio Dominica orationis; "Panem nostrum quotidianum da nobis," p. 357, et seqq.

Notandum pretereà quòd panis iste vim etiam habebat sedandi sitim, ut tenent doctores. Ita et panis Eucharistia laicis pro calice est. Lege de Communione sub una specie, p. 171, 172.

Hoc autem dicebat tantans eum.]—Quomodo Deus hominem tentet, vide p. 376, et seq.

Distribuit discumbentibus.]—Christus non distribuit, sed dedit Apostolis, et illi distribuerunt turbæ, Matth., xiv. 19. Sic à mundi initio per Patriarchas et Prophetas, et postea per Apostolos eorumque successores Deus verbum Dei et sacramenta subministrat, ut habetur p. 13, 14, et 108. Christus tamen est qui hæc omnia præcipuè efficit, p. 108.

Hic est vere Propheta.]—De gratiarum actione, p. 326.

DOMINICA IN PASSIO.

Qui ex vobis arguet me de peccato? Joan, viii. 46, &c.]—Innocentia Christi in hodierno Evangelio convenienter profertur in medium, ut in promtu sit nobis causa Dominica Passionis quam hodie representare incipit Ecclesia, nimirum non propria illius delicta, sed nostra, De causis Passionis Christi habes, p. 47.

Si veritatem dico vobis.]—Mendacio cavere docemur de quo multa p. 301, et seqq.

Qui ex Deo est, verba Dei audit, &c.]—De verbo Dei audiendo, p. 16, et 362.

Nomne bene dicimus nos quia Samaritanus, &c.]—Ex hoc loco Parochus ansam poterit arripere ad excitandos suos Fideles ad injurias condonandas, qua de re multa habentur, p. 364, et seqq.

Sed honorifico Patrem et vos inhonorastis me.]—Christus'sæpe, et à multis graviter inhonoratur, sed ab iis maximè qui ejus verbum vel malè interpretando, vel ad vana convertendo polluunt, de quo, p. 262.

Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum.]—Ex hoc loco perspici potest, et tempus et genus mortis à Christo delectum fuisse, qua de re, p. 43, et seqq.

DOMINICA IN RAMIS PALMARUM.

Evangelium ut in prima Dominica Advents, de quo ibid. Caeterum quoniam ad Eucharistiam percipiendam ex præcepto Ecclesiæ eo tempore omnes discretione præditi obligantur, ideo ex his Evangelii verbis "Ecce Rex tuus venit tibi man suetus," ad ejus sumptionem Fideles hortari poterit parochus ex his quæ habentur, p. 147, 148, 163, et deinceps;