Page:Catechismoftrent.djvu/401

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

et seqq. Unoque universali Ecclesiæ Pastore D. Petro, et D. Petri successore Rom. Pontifice, de quo p. 74, et seq. et 222, et 223.

DOMINICA TERTIA POST PASCHA.

Modicum, et non videbitis me, Joan. xvi. 16, &c.]—Efficax consolationis genus, dum temporarius mæror pro Christo susceptus, æternis gaudiis compensatur. Vide quæ de vita æterna habentur, p. 92, et seqq.

Vos vero contristabimini, mundus autem gaudebit.]—Quare perversi minus, pii verò acrius, á dæmonibus infestentur, et proinde illi gaudeant, ísti veró tristentur, vide p. 375.

Tristitia vnstra vertetur in gaudium, &c.]—Spe futurorum bonorum quomodo alacri et constanti animo adversa omnia toleraro debeamus, vide, p. 91, et seqq. et cur Deus sinat affligi bonos, p. 378, et seq.

DOMINICA QUARTA.

Si enim non abiero, Paraclitus non veniet, Joan. XVI. 7. &c.]—De Spiritu Sancto, deque admirandis ejus effectibus, et donis habes, p. 66, 67, et seqq.

Arguet mundum de peccato, &c.]—Spiritus Sancti proprium munus est, corda et compunctionem movere, et peccantem intrinsecus arguere. Quæ autem contritio vera sit, quasque res ea habere debeat, p. 182, et seqq. Huic etiam referri possunt ea quæ, de peccatis quæ remitti non possunt, habentur, p. 183.

DOMINICA QUINTA.

Si quid petieritis Patrem in nomine meo, Joan. xvi. 23, &c.]—De oratione, et ejus adjunctis hic proprius est decendi locus, de qua, p. 317, et seq.

Usque modo non petistis quidquam, &c.]—Hic proprié de modo quo Deum per Christum orare debemus, de quo, p. 329, et seqq. Hic etiam locus, p. 331, adducitur ad probandum in nomine Christi orandum esse.

IN FESTO ASCENSIONIS DOMINI.

Assumtus est in cælum, et sedet a dextris Dei, Marc. xvi. 19, &c.]—Hoc in loco artic. Symb. Apostolici qui de Ascensione est, explicabitur, p. 57, et seqq.

DOMINICA POST ASCENS.

Cum autem venerit Paraclitus, qui a patre procedit, Joan. XV. 26, &c.]—Hic de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio, ex p. 68, et seqq.

Ut omnis qui vos intenficit, Joan. xvi. 2, &c.]—Hic præceptum Decalogi "Non occides," exponi poterit, de quo, p. 279, et seqq.

Arbitretur se obsequium, &c.]—De omnibus adversis et calamitatibus hujus vitæ idem judicandum est quod he his, quæ Christi causa patimur, nempe eas esse magnum Dei in nos benevolentiæ signum, ut habetur, p. 336.

IN FESTO PENTECOST.

Si quis diligit me sermonem meum servabit, Joan. xiv. 23, &c.]—Spiritus Sanctus ideo credentibus datur, ut sermonem Dei qui Decalogo comprehenditur, servare possint, ad quam rem, ut promptiores sint, adferat parochus quæ habentur initio explicationis Decalogi, p. 237, et seqq. vel quoniam, p. 240, hic locus adducitur ad probandum Dei mandata non esse impossibilia, ideo de hac re aget ex, p. 239

Vel hodié exponet quæ traduntur de Confirmationis Sacramento, p. 137, et seq. Quandoquidem tali die Apostolos à Spiritu Sancto confirmatos fuisse docent Patres.

FERIA SECUNDA POST PENTACOSTEN.

Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigentum daret, Joan, iii. 16.]—Hic locus proprius est ad ea populo exponenda, quæ de eximia charitate cælestis Patris in genus humanum, in creatione, et gubernatione demonstrata; sed multo magis in Redemptione habentur, p. 336, et seq.

Ut omnis qui credit in eum, non pereat.]—Hic quomodo fides in Christum omnibus hominibus ab omni ævo necessaria fuerit, docendum est ex, p. 31, et seq.

Qui credit in eum, non judicatur.]—De verbo "credere" habes, p. 22, quæ hic accommodare poteris: ex qua etíam dicendi forma Filium Dei vere Deum esse demonstrabis, ex p. 67.

Quia non credit in nomine unigeniti Filii.]—Quomodo Dei filius sit unigeni tus poteris declarare ex his, quæ habentur, p. 31, et contra qua ratione hic unigeni tus fratres habeat, p. 337, et 338.