Page:Curious myths of the Middle Ages (1876).djvu/656

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

uxoris querelis commonitus, rem parentibus detulit. Illi habito concilio Palumbo cuidam, presbytero suburbano, rem pandunt. Is autem erat necromanticus et in maleficiis potens. Illectus ergo promissis multis compositam epistolam dedit juveni dicens: ‘Vade illa hora noctis ad compitum, ubi quatuor viæ conveniunt, et stans tacite considera. Transient ibi figuræ hominum utriusque sexus, omnisque ætatis et conditionis, equites et pedites, quidam læti quidam tristes; quicquid audieris non loquaris. Sequetur illam turbam quidam statura procerior, forma corpulentior, curru sedens; huic tacitus epistolam trades legendam, statimque fiet quod postulas.’ Ille autem juvenis totum implevit prout edoctus erat. Viditque inter cæteros ibi mulierem in habitu meretricio mulam inequitantem, crine soluto per humeros jactato, vitta aurea superius constricto, auream virgam gerentem in manibus, qua mulum regebat; præ tenuitate vestium pene nuda apparebat, gestus exsequens impudicos. Ultimus dominus turbæ terribiles in juvenem oculos exacuens, ab axe superbo smaragdis et unionibus composito causas viæ ab eo exquirebat. Nihil ille contra, sed protenta manu epistolam ei porrigit; dæmon notum sigillum non audens contemnere legit scriptum, moxque brachiis in cœlum elevatis; ‘Deus,’ inquit, ‘omnipotens, quamdiu patieris nequitias Palumbi presbyteri?’ Nec mora, satellites suos a latere mittit qui annulum extorquerent a Venere. Illa multum tergiversata vix tandem reddidit. Ita juvenis voti compos sine obstaculo potitus est diu suspiratis amoribus. Palumbus autem, ubi dæmonis clamorem ad Deum audivit de se, intellexit sibi præsignari finem dierum. Quocirca omnibus in membris ultro truncatis miserabili pœna defunctus est.”