Page:De re metallica (1912).djvu/32

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
xxii.

     Terra ferax hominum, terraque diues opum.
Hic auri in uenis locupletibus aura refulget,
     Non alio messis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
     Nec fructu nobis deficiente cadit.
Eruit argenti solidas hoc tempore massas
     Fossor, de proprijs armaque miles agris.
Ignotum Graijs est Hesperijsque metallum,
     Quod Bisemutum lingua paterna uocat.
Candidius nigro, sed plumbo nigrius albo,
     Nostra quoque hoc uena diuite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
     Æs,inque hostiles ferrea massa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit ante
     Quam mirandam astern Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc alijs, aut ilia petuntur ab oris,
     Eruta Germano cuncta metalla solo.
Sed quid ego hæc repeto, monumentis tradita claris
     a g r i c o l æ, quæ nunc docta per ora uolant?
Hie caussis ortus, & formas uiribus addit,
     Bt quærenda quibus sint meliora locis.
Quæ si mente prius legisti candidus æqua;
     Da reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Vtilitas sequitur cultorem: crede, uoluptas
     Non iucunda minor, rara legentis, erit.
Iudicioque prius ne quis male damnet iniquo,
     Quæ sunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipse suis primum tela hostibus, inque
     Mittends torquet spicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
     Ergo necandus equus, nec fabricanda ratis?
Visceribus terræ lateant abstrusa metalla,
     Vti opibus nescit quod mala turba suis?
Quisquis es, aut doctis pareto monentibus, aut te
     Inter habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
     Vt quondam immiss Curtius acer equo:
Sed prius ediscit, quaæ sunt noscenda perito.
     Quodcp fecit,multa docfius ab arte facit.
Vtque gubernator seruat cum sidefe uentos;
     Sic minime dubijs utitur ille notis.
Iasides nauim, currus regit arte Metiscus:
     Fossor opus peragit nee minus arte suum.
Indagat uenae spacium, numerumque, modumque
     Siue obliqua suum, reclaue tendat iter.