Page:English Historical Review Volume 35.djvu/227

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

I 1920 THE ARRAS MS. OF HERBERT OF BOSHAM 219 Page 177, line 5 from the bottom, after aculeum add Ni fallor hie certe serpens aut verus scorpio, aut scorpionis est frater. De quo ad prophetam Dominus ' Et cum scorpionibus ', inquit, ' habitatio tua '. De qualibus et Psalmista ' Intenderunt ', inquit, ' archum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum '. [Verum, &c.] Page 177, bottom line, after pertranseo add Suo quippc tempore revelabitur, quem ad modum hystorici cantici huius declarabunt sequentia (in margine iii Tho. . . . am enim serpens) : nisi quia etsi dictu turpe sit et horrendum, non possum hie non interserere quod nos vidimus et experti sumus de verme hoc. Qui stellione perniciosior non solum moratur in domibus regum, sed et pontificum. Siquidem a palatiis secularium ad palatia ecclesiasticorum principum serpendo sensim, ascendit, occupans et haec et ilia quasi sicut aulam et ecclesiam. Cuius toxico nostri officii viri [sic], clericos dico, passim nimis infectos video. Ipsis etiam in palatiis pontificum sicut et secularibus in aulis regum contendentibus inter se, quis eorum videatur maior, non in hoc successores apostolorum, sed potius Galileorum piscatorum pauperum et pannosorum adhuc ; nostris, inquam, contendentibus non forte clamosa voce ut pannosi illi nichil habentes quorum etiam omnium magister erat minimus, sed hii nostri et corde et opere manifesto contendunt inter se, quis cui preponi possit, quis in mensa discumbat propior, ad concilia vocetur prior, in coUoquio seorsum sit frequentior, ad potiora beneficia cum vacaverint iudicetur dignior. Ut ita per Domini sui gratiam et ea quae sua sunt quaerant pariter et mundi gloriam assequantur. Et ut de aliis nunc talium moribus taceam novi mores hominum hos ut qui aliquandiu inter ipsos et de ipsis. Tunc certe ego et mei similes in pompa et luxu seculi, inter epularum varietates et vina, duarum sororum Cenodoxiae et Castrimargiae brachiis amplexi, magistri illius immemores : ' Honore ', inquit, ' invicem praevenientes.' Et non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes, Sed meum quondam et mei similium aulicum vermen [sic] hunc, ecclesiasti- cum dicere vereor, non quero nunc exagitare amplius, ipsius virus calamo meo aut stilo fortius exprimendo. Solum ipsum hie tetigisse sufficiat, ipso suo tempore revelando, revelabitur enim adhuc ut pretetigimus, calamo nostro ipsius virus tunc expressavi fortius, quo ipse nos tunc sicut pernitiosius est puncturus, et apertius. Incipiunt capitula tercii thomi. 2. After cancellarius add ad sedem illam. 3. After reversus add et quomodo discipulo qui scripsit haec visionem retulerit et quid ei iniunxerit. 4. After consecratus add et a quo et quo tempore et de ad Romanum Pontificem propter pallium missis. 5. After consecrati add antistitis in virtutibus novitatem describere et tamen describat. 6. After veteri add homine induerit novum, et de utroque ipsius scemate et corporali et spirituals 7. Quomodo triplex pauperum mensa ponebatur cotidie et primo de prima mensa in qua ipse pontifex noctibus duntaxat discumbentibus ministrabat et de causa mense huius.