Page:English Historical Review Volume 35.djvu/581

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1920 TO THE UNIVERSITY OF OXFORD 573 quantum intus habetur in pectore, turbulentissiniis fragoribus, quibus nostrum quatitur seculum, ascribendum est. Hunc igitur animum nostrum clarissimi ac literatissimi viri in sese reflectentes et eius ardentissimam caritatem in ipsam morum scientiarumque parentem Oxoniam inque vos singulos intuentes, vestrisque^ in nos beneuolenciis freti, humanitates vestras petimus et rogamus quatinus Robertum Camon eo officio donare dignemini quod loannes Cane ^ nuper optinuit. Ipsum enim Robertum, cuius fidelitatem in omnes, precipuam in nos obseruantiam ac amorem eximium erga prefatam omnium nostrorum genetricem aduertimus, quique est, ut arbitramur, satis pro eo munere literatus, ac natu iam grandior, istic vbi magnam ot meliorem (vt aiunt) partem consumpsit etatis, quod superest eui transigere vehementer affectat, ad illud officium raagnopere cupimus promoueri. Vestras igitur iterum atque iterum humanitates maiorem in modum quesimus et oramus vt ipse Robertus et meritorum suorum et nostrarum precum intuitu non paciatur repulsam. Si autem quod tantopere cupimus prout confidimus impetrabitur, dabimus operam quatinus ea vestris humanitatibus gratia referatur, vt morem nostra voluntati gessisse merito non peniteat. Et optime semper valeat vester ille eruditissimus atque grauissimus cetus, clarissimi atque ornatis- simi viri nostrique in Christo dilectissimi fratres. Raptim ex manerio nostro de More kalendas Decembris. Vestri amantissimus G'la Eboracensis. Ill MS. CC.C.C. 423, ff. r)6v-8. Doctissimis ac peritissimis viris nostrisque in Christo carissimis filiis, doctoribus et raagistris regentibus vniuersitatis Oxonie. Peritissimis viris magistris et doctoribus Oxonie vniuersitatis Georgius Eboracensis salutem plurimam dicit. Equidem semper a tenera, fere puerili, etate omnem meam laborem, omnem operam, curam, studiumque adhibui vt quos possem libros in omni disciplinarum genere compararem, propter quod non modo plerosque, et puer et adolescens, scribi feci, sed quicquid pecuniole seponere parca frugalitas potuit codicibus ipsis coemendis absumpsi. NuUam enim magis dignam atque preclaram suppellectilem parari michi posse existimabam ; vocibus pleni antiquitatis, exemplis pleni, moribus pleni, pleni legibus, pleni religione, viuunt, conuer- santur, loquuntur suo nobiscum tempore, decent nos, instruunt, consolantur, resque a memoria nostra remotissimas quasi pr"esentes nobis exhibent. Tanta est eorum potestas, tanta dignitas, tanta magestas, tantum denique munimen vt nisi libri forent rudes omnes essemus atque indocti, nuUam fere preteritarum rerum memoriam, nullum exemplum, nullam denique nee humanarum nee diuinarum rerum cognitionem haberemus, eadem vrna que hominum corpora ^ contegit etiam nos obrueret. Quamuis autem huic rei toto animo semper incubuerim, ardentiori tamen studio post domini lohannis Wigornie olim comitis obitum meas vires industriamque ' The Rylands copy has fiducia de before vestrisque.

  • Canee, manuscript, but the first e is deleted ; Caine, Rylands copy.
  • homini corpus, Rylands.