Page:English Historical Review Volume 37.djvu/256

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

248 LAW MERCHANT IN LONDON IN 1292 April and council, 1 there is little more than the formal recognition of an existing practice. H. G. RICHARDSON. Chancery Miscellanea, bundle no. 109, file no. 1. A. Writ of Certiorari to Constable of the Tower. Edwardus dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie et Dux Aquitanie dilecto et fideli suo Radulpho de Sandwico Constabulario Turris sue Londoniarum salutem. Quia super modo et causa capcionis Thome Lucas capti et detenti in prisona nostra Tunis predicte volumus certiorari, vobis 'mandamus de modo et causa predictis sub sigillo vestro distincte et aperte sine dilacione nos reddatis cerciores, remittentes nobis hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium xxvi die lanuarii anno regni nostri vicesimo. B. Return to the Writ. Vna causa capcionis Thome Lucas est eo quod homines de officio conquesti fuerunt ipsos recepisse graue dampnum in Nundinis de Lenne occasione empcionis predicti Thome Lucas in Nundinis predictis, eo quod latenter abiuit absque solucione aliqua facta, propter quod nullus mercator extraneus post illud factum nullam vendicionem Ciuibus Londoniarum facere voluerunt antequam in nauibus et domibus suis ad plenum persolue- rentur, vocando eos falsos debitores et bona sua maliciose asportantes. Vbi antea per vnum denarium . . possent emisse D. uel nu cc li bonorum tantum absque solucione aliqua facta. Alia causa est quod latitauit in Londoniis et difhigiebat de villa in villam et nichil habuit per quod potuit attachiari nee plegios inuenire potuit per vnum quarterium et plus standi recto conquerentis secundum legem mercatoriam. Alia causa est quod Ciues querebantur quod nisi festinum remedium super huiusmodi facto factum fuerit quod bona sua in partibus trans- marinis poterint arestari quousque predicto mercatori super debitum et eius dampna fuerit secundum dictum suum ad plenum satisfactum etc. Alia causa est propter famam mercatorum Londoniarum Nundinas et ferias excercentes [sic] que multum per factum suum deterioratur et magis possit deteriorari nisi per corpus suum possit iusticiari ex quo nichil habet in exemplum aliorum. C. Transcript of Proceedings. Placita coram Custode Londoniarum die louis proxima ante festum sancti Hillarii anno regni regis Edwardi xx mo . Thomas Lucas eo quod non est liber Ciuitatis attachiatus fuit ad respondendum Arnaldo de Grele Mercatori Alemanie de placito quod reddat ei triginta et vnam libras sterlingorum quas ei debet etc. Et vnde queritur quod die Lune proxima ante festum Exaltacionis sancte Crucis anno xix apud Lenne in Nundinis eiusdem emit ab eo stocfisch' pro xxx.ti et centum borda pro viginti solidis, que summa asscendit [sic] ad triginta et vnam libras sterlingorum predictas, et vnde predicta stocfisch' 1 27 Edw. Ill, St. 2, c. 21 ; Statutes of the Realm, i. 341, n. 1.