Page:English Historical Review Volume 37.djvu/409

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
1922
401
ANNALES RADINGENSES, 1135–1264
1165. Obiit abbas Rogerus. Successit Willelmus.
1168. Ordines indictionum lxxvii.
1170. Henricus ii coronari fecit Henricum filium suum.
1171. Hoc anno occisus est Tomas [sic] archiepiscopus Cantuariensis.
1173. Willelmo abbate in archiepiscopatum Burdegalensis ecclesie assumpto, successit Joseph.
1178. Idus Septembris, luna xxviii Solaris rotunditas in semicirculum est reducta ab hora via usque fere viiam.
1179. Lodouicus rex Francorum uenit ad sanctum Thomam.
1183. iii Idus Iunii obiit Henricus iii rex Anglorum, Henrici regis filius, die sancti Barnabe, patre nihilominus ante et postea regnante.
1186. Cedente domno Ioseph abbate, successit domnus H[ugo] ii, prior

Latissaquensis.

1187. Capta est crux Domini a paganis et terra Ierusalem et rex eiusdem, habitatoribus terre illius infinitis interfectis.
1189. ii Nonas Iulii apud Chinun obiit illustrissimus Anglorum rex Henricus ii. Cui successit filius eius Ricardus comes Pictauie iii Nonas Septembris.
1190. Obiit bone memorie abbas Ioseph de Radinga vi Idus Februarii, et eodem anno Ricardus rex Ierusalem proficiscitur.
1191. Willelmus de Longocampo episcopus Elyensis expulsus est ab Anglia. Iohannes filius regis Henrici ii, comes Moretonie, dedit unam cuppam de auro v marcarum ecclesie Radingensi.
1192. Regina Alienor uenit in Angliam. Johannes comes Moretonie dedit inperpetuum ecclesie Radingensi unam marcham auri.
fo. 112r. 1198. Ordines indictionum lxxix. Indictionis lxxxi annus primus.
1199. Obiit rex Ricardus, et Johannes frater eius coronatus est die ascensionis.
1200. Dominus Helias, canonicus Radingensis, in abbatem promotus est.
1204. Philippus rex Francie totam Normandiam subiugauit.
1205. Obiit Hubertus Cantuariensis archiepiscopus. Post cuius mortem ecclesia Anglicana passa est discidium.
1206. Iohannes rex, rediens de Pictauia in Angliam, ui extorsit magnam peccuniam a religiosis.
1207. Natus est Henricus filius Iohannis regis, scilicet vi Nonas Octobris.[1] Stephanus consecratus est in archiepiscopum Cantuariensem. Monachi Cantuarienses expulsi sunt de domo sua.
1208. Regnum Anglie generali subiacet interdicto. Ecclesia Radingensis accensa fulgure die sancti Gregorii. [12 March 1209.]
1209. Rex Otto in imperatorem consecratus est. Natus est Ricardus filius regis.
1210. Rex Iohannes subiugauit Hiberniam. Grauem exactionem in Iudeos et uiros religiosos exercuit. Willelmus de Braisise [sic] et multi nobiles exulant [sic].
1211. Nuncius pape nomine Pandulfus uenit in Angliam pro pace ecclesie reformanda.
1212. Iohannes rex Walliam intrauit, sed suorum timens proditionem reuersus est.
  1. Really 1 October 1207.