Page:English Historical Review Volume 37.djvu/95

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1922 WESTMINSTER ABBEY IN 1444 87 promisit in verbo professionis sue quod omnia et singula per nos in pre- missis et eorum quolibet provisa facta et ordinata inconcusse admitterent et inviolabiliter observarent sub pena mille librarum fabrice ecclesie per no- stram discretionem applicand[arum]. Nos igitur talentum nobis traditum sine lucro abscondere formidantes ac bonam famam et sanam opinionem diviciis multis meliore[m] plus solito cum augmento sancte religionis palmites suos extendere centeno fructu cumulatfo] profectius pullulare commodum et utilitatem ampliare obloquia et infamiam removere ora unquam delatrancium per correctionem et emendacionem defectuum obturare quieti paci ac tranquillitati deo famulancium celerius providere debita minuere grangias loca ceteraque maneria ruinosa et caduca reparare bonum regimen intus et exterius accensfum] desideriis summo opere anelantes ponere ut tenemur submissionem huiusmodi sic in nos fact[am] pro bono statu loci et religionis incremento ceterisque premissis gratanter admisimus et spiritu licet tremulo acceptavimus et ad dispositionem et ordinationem feliciter duce domino continuand[am] auctoritate et vigore sedis apostolice 1 et commissionisnostre suffulti procedimus in hunc modum: In dei nomine amen : quia teste deo dictum monasterium ere alieno ultra vires multipliciter inter cetera comperimus esse oneratum quamcunque administrationem spiritualium et temporalium dict[i] mon[asterii] interius et exterius a dicto abbate exulamus et removemus ac sequestramus et ex certis causis nos ad hoc monentibus usque ad proximum generale capitulum nostri ordinis omnino interdicimus. Et eundem Edmundum abbatem a monasterio sancti Petri Westm[onasteriensis] usque ad monasterium sancti lohannis de Colcestr[ie] London[iensis] dioc[esis] vel in prioratum de Hurley 2 Sar[isburiensis] dioc[esis] infra spatium quindecim dierum post dat[um] 3 sequ[encium] transire causa relevationis sui monasterii supradicti ordinamus decernimus et mandamus ibidem continue per- mansur[um] usque ad proximum capitulum generale cum capellano et f amilia sua bone fame et conversationis honeste summam centum marcarum pro expensis eorundem per manus nostras seu administratorum inferius nominandorum annuatim duntaxat receptur[um] sub penis superius annotatis administrationem omnium bonorum spiritualium et temporalium dictum monasterum concern[encium] in manus nostras assumentes : Et ea- dem per discretos et religiosos viros fratres Willelmum Walssh[e] priorem et lohannem Flete interim volumus ministrare adiuncto sibi administratione temporalium 4 uno lohanne Vampage 5 sen[? escallo] qui nobis aut deputatis in hac parte compotum calculum et ratiocinium plene et fideliter reddere teneantur ubi quotiens et quum nobis videbitur expedire : Et ut quietius in vinea domini Sabaoth laboretur quo magis sarculo mature discretionis foment[a] dissolutionis ac spuria vitulamina ex fructificancium radicibus profundius extirpentur licium et discordiarum materias efiugemus zelum 1 This is the first mention of papal authority for the visitation. Only the president of the general chapter and the king are named in the heading. 2 A cell of Westminster in Berkshire. 3 Inserted above the line, ' presencium immediate '. 4 Inserted above the line, ' honeste '. 5 Westminster Muniments, Treasurer's Roll 19946, ' Recreation made to John Vampage, J. Yonge, J. Cannefeld and others coming with them this year eleven shillings '.