Page:Englishhistorica36londuoft.djvu/346

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

338 THE ' DE ARTE VENANDI CUM AVIBUS ' July quam terrestres tantum laborent pro acquirendo cibo, eundo redeundo et stando super pedes fatigantur valde, sed, nocte veniente qua quiescere consueverunt, cum stando pedes quiescere volunt vicissim aliquando super uno pede aliquando super alio quiescunt, sicut accidit fixis animalibus ambulabilibus dum quiescere volunt stando super pedes, quandoque super uno pede quandoque super altero quiescunt. 1 A more important class of additions is found in two passages where Manfred uses indications or material left by his father. One of these is c. 60 of book ii, a long chapter which, beginning as follows, shows that the original contained marginal directions for later additions : REX : Cum non contineretur in hoc libro qualiter falco deciliatus poni debeat ad sedendum in pertica et levari ab ea et de diverberationibus et lesuris que possent in ea contingere, sed esset in margine eius scriptum quod addi deberet presens capitulum, tanquam necessarium prelibatis documentis de falconibus editis, prout melius expedire vidimus duximus inserendum. 2 A longer passage in ii. 18, explaining the insertion of ii. 1-30, shows that the original codex left spaces blank, and that loose notes and drafts were also left by the author : REX : Cum sepe legeremus et relegeremus hunc librum ut fructum scientie caperemus et ne vitio scriptoris aliquid remanserit corrigendum, finito prohemio invenimus quod dominus pater noster subsequenter ordinaverat capitulum istud primo inter alia capitula, videlicet de modis quibus habentur falcones ; tamen inter capitulum istud et prohemium erant carte non scripte, quibus repertis existimavimus aliquod aliud capi- tulum obmissum fuisse quod scribi debebat in eis. Post spatium vero temporis, dum quereremus quaternos et notulas libri istius, eo quod vide- bamus ipsum ratione scriptoris correctione egere, invenimus in quibusdam cartulis quoddam capitulum intitulatum de plumagio falconum, quo capitulo docebantur differentie falconum per membra et plumagia ipsorum. Nos autem rememorantes dubietatis quam habuimus cum perlegendo librum pervenimus ad capitulum predictum quod prohemium sequebatur, ubi credebamus aliquem fuisse defectum propterea quod cartas non scriptas videramus ibidem, visum fuit nobis quod capitulum de forma membrorum et plumagio falconum illic locari debebat, eo quod capitulum de cogno- scendis falconibus capitulum de habendis ipsis precedere debet et quod ignota et incognita, si querantur, reperiri non possunt (quia quod est incognitum qualiter reperitur ?), et si accidit inveniri, non est ratione scientie sed fortune. Propter quod, ut inventoris intentio non frustretur et avem unius speciei loco alterius non acquirat, vidimus preponendum esse capitulum quo docetur qualiter cognoscantur falcones et in quibus conveniant et differant ratione plumagii et membrorum, capitulo quo docetur qualiter habeantur. 3 1 MS. M, f o. 8v ; Schneider, p. 13. 2 MS. M, fo. 90 v ; Schneider, p. 140. 3 MS. M, fo. 52 v ; Schneider, p. 82 ; translated by Pichon, p. 890, who (p. 898) also gives the text of m and m 2.