Page:Englishhistorica36londuoft.djvu/359

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1921 OF THE EMPEROR FREDERICK II 351 geese from trees or barnacles, a legend which he ascribes to ignorance of their remote nesting -places : Quodam enim tempore apportatus fuit nidus ante nos illius avicule que dicitur praenus, et in illo nido erant pulli praeni et una avicula orribilis visu deformis ut nullam fere figuram avis promitteret, ore magno sine pennis pullos multos et longos habens super totum caput usque ad oculos et rostrum. Ut igitur videremus que avis esset ilia, cum diligenti custodia nutrivimus illos pullos et illam aliam aviculam et postquam perruerunt vidimus quod erant cuculi, ex quo cognovimus cuculum non facere nidum sed ova sua ponit in alieno nido. 1 . . . Vidimus tamen aliquando quod quidam ayronum cineratiorum et bisorum nidificant in arboribus altis, ut sunt quercus, fagi, pini, et ulmi, et similes, et etiam super terrain, et quando non possunt habere arboresaltas et fortes sibi convenientes et sunt ibi salices, tamarisci, aut arbores alie debiles, nunquam nidificabunt in ipsis debilibus, ymo nidificabunt potius in canetis inviis et limosis super cannas, facilius enim est homines et serpentes accedere ad salices et ad huiusmodi arbores parvas quam ad canetas. 2 ... Est et aliud genus anserum minorum diversorum colorum albi 3 scilicet in una parte corporis et nigri in alia orbiculariter, que anseres dicuntur berneclee, de quibus nescimus etiam ubi nidificant. Asserit tamen opinio quorundam eas nasci de arbore sicca, dicunt enim quod in regionibus septentrionalibus longinquis sunt ligna navium in quibus lignis de sua putredine nascitur vermis de quo verme fit avis ista pendens per rostrum per lignum siccum donee volare possit. Sed diutius inquisivimus an hec opinio aliquid veritatis continet et misimus illuc plures nuntios nostros et de illis lignis fecimus adferri ad nos et in eis vidimus quasi coquillas adherentes ligno que coquille in nulla sui parte ostendebant aliquam formam avis, et ob hoc non credimus huic opinioni nisi in ca habuerimus congruentius argumen- tum, sed istorum opinio nascitur, ut nobis videtur, ex hoc quod bernecle nascuntur in tarn remotis locis quod homines nescientes ubi nidificant opinantur id quod dictum est. 4 . . . Vidimus vulturem in nido suo unicum ovum ponere et unicum cubare, cuius rei experientiam pluries habuimus quamvis Aristotiles dicat in libro suo animalium 5 quod nunquam visi fuerunt nidi neque pulli vulturum. 6 . . . Et iam vidimus de anatibus et aliis pluribus avibus quod [quando] quis appropinquabat nidis suis ipse simulantes se egrotas fingebant se volare non posse et aliquantulum se cedebant ab ovis aut a pullis et sponte male volabant ut crederentur habere alas lesas aut crura. Ideo fingebant se cadere in terram ut homo sequeretur eas ad capiendum ipsas. 7 . . . Nos autem, quia vidimus, vituperamus cibum qui fit eis de avibus que comedunt pisces, multo magis reprobamus nutrimentum quod fit de 1 MS. B, p. 60. 2 MS. B, p. 63. * MS. ' alibi 4 MS. B, p. 63. On the fable respecting barnacle geese in this period see Gervase of Tilbury, Otia Imperialia, iii, c. 123 ; Liebrecht, Des Gervasius von Tilbury Otia Imperialia (Hanover, 1856), pp. 163 f. ; Carus, Geschichte der Zoologie, pp. 190-5.

  • Hist. Animal, vi, c. 5 ; ix, c. 11. {* MS. B, p. 65. 7 MS. B, p. 70.