Page:Englishhistorica36londuoft.djvu/36

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

28 MAURICE OF R1EVAULX January fomes, uirtutum erugo, tinea securitatis, cicatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem. Addam adhuc, que palam coram oculis est, presuruptionem abusionis moderne. Ecce, uiris uirtutum maturis, sensu litteratis et exercitatis, postpositis et neglectis, scolares pueri et impubes adholescentuli ob sanguinis propinquitatem ad ecclesia- sticas promouentur dignitates et de sub ferrula, sicut ait alius, transferun- tur ad principandum presbiteris, letiores interim quod uirgas euaserint quam quod meruerint principatum, nee tarn illis blanditur adeptum quam ademptum magisterium. Hiis et huiusmodi aliis perpluribus que tibi, si quando mihi tui copiam concesserit deus, in aurem secretius et securius susurrabo, quis obuiabit, quis resistet melius quam tu, qui caput in tribubus israel constitutus es ? In te concurrunt omnia que plurimum ualent ut talia nunc eliminentur mala, scilicet potentia principis, aput quern specialem habes familiaritatis gratiam, robur etatis ad laboris exercitium habilis debitum officiis, cum diuiciis salutis, sapiencia uidelicet atque scientia. Quis scit quecunque fuerit hominum intentio de promo- tione tua, nisi propterea primam tibi sedem huius insule concesserit deus ut appareret zelus tuus modo pro domo israel nee lateret industria ? Non est delicata uel secura tui principatus milicia. Non est dissimulandi locus nee ut dissimules ; tanti tibi nunc est habendus honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Ve qui preesse magis desiderat quam pro- desse. Quid sic delectet in imis ut tali mortales mentis induat amentia ? Gratis in aperta caligamus luce, nee, cum iam immineat hora calami - tatis extreme, quam sit uanum et obnoxium mutabilitati quicquid sortis et conditionis nostre preteriit et preterit animaduertere libet. Sic se habent nniuersa sub sole ut nichil sit in eis uere iocundum sed ab uno semper uelit homo transire ad aliud, solaque uicissitudine releuetur utcunque ac si prosiliat de aqua in ignem et inde rursus in aquam, utpote qui neutrum ferre possit. Omne siquidem laboris remedium alterius laboris initium est. Nihil in hoc mundo firmum uel stabile, nichil non incertum et breue, nichil non casui seruiens nee in eodem permanens statu. Cotidie immutamur, cotidie impellimur, cotidie precipiti rotatu miseri circuitus in non esse deuoluimur. Quero heri uiximus, hodie non est immo ipsum hodier- num uiuere ; in ipso suo esse reperitur non esse ; facilius animaduertitur fugisse quam extitisse. Victum quippe cicius fugit esse fuisse. Vita denique uapor est ad modicum parens, umbra pertransiens, tepor sompnii cotidianum mortis responsum et continuam eius imaginem pretendens. Aduentus illius transitus est esse, fuga, statio, cursus, presentia, lapsus, certitudo, ruina. Anni pretereunt, transeunt dies, hore auolant, mo- menta labuntur, ipse athomi punctus sub pungentis sollertia euanescit et perit. Si non est, ubi sunt iam uiri illi potentes et diuites, a seculo famosi, in generationibus suis honorum cupidi, in deliciis defixi, 1 et omnimoda uanitate in terra radicati ? Quod deuolute sunt tanti nominis umbre ? Transierunt immo ex inprouiso, ablati sunt et in ictu oculi ad inferos descenderunt ; nichil eorum que hie amauerunt secum tulerunt, sed post se omnia reliquerunt. Iam, iam optatum illud felici- tatis eorum esse fuisse est. Illud uero improuise infelicitatis in cautum futurum iam est, et, cum sit et eternum sit, non esse non potest. Quid 1 Quaere. The manuscript reads difficili. Cf. Zephaniah i. 12 ' super viros defixos in faecibus '.