Page:Englishhistorica36londuoft.djvu/68

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

60 VERSE 8 ON THE EXCHEQUER January fo. 233. Tunc custos pipe sedet illic clericus unus, Ad quern die, ' Recipe quod ego tibi profero munus.' Allocat expensas misas ratasque dierum Tallias ostensas super et plusagia rerum. Respice ne desint breve nee privata sigilla, 45 Warantum que sint, habeas ibi penitus ilia. Ipsum iuxta sedet quidam contrarotulator, Nemo cui credet quin donorum sit amator. Clericus est alius introductor placitorum, Non est ipse pius nisi pro spe denariorum. 50 Cleri scribentes pro donis sunt ibi proni, Plus intendentes lucro quam oracioni ; Nam cuncti vere cleri qui sunt in hac ede pauca volunt facere sine donis ; hoc bene crede. Si sis collector custume subsidiive 55 Laicus vel rector, nisi des facis esse tibi ve, Si libertatis sis custos vel vicecomes, ■ Expedienda satis tua dando negocia promes ; Namque cave donum, tu coges oppositorem, Si des, esse bonum, pro re magna meliorem. 60 Preston et Henricum cum muneribus fac amicum ; Per talem medicum multum vitabi[s] iniquum. Si vejit ipse bonus opponendo reperiri, Alleviabit onus ; valet hoc per compota sciri. Per iuramentum tot a viconte adnichilabis, 65 De summis centum quas cepisti relevabis. Compotus auditus cum sit pipa rotulatus, Tu, licet invitus, eris alta voce vocatus. Stans semel ac alias unus celsa statione Clamabit, ' Venias, fac finem de ratione, 70 Aut attachiatus eris et tua terra seisita ' ; Ne sis turbatus, fias discrimina vita. Clericus astabit qui debet iungere tallas ; Hie te tardabit nisi cum donis sibi psallas. Ymmo ne dubites hunc quando moneta perunget, 75 Protinus ad stipites sine murmure folia iunget Et tallias iunctas marescallo reserabit, Qui summas cunctas iactans totale probabit. Quando iunctarum verum totale probatur, Multum sive parum quicquid remanet titulatur. 80 Tunc caveas debet, caveas et de remanenti, Nam signum prebet marescallo venienti. fo. 233 v . Baronem cernes dicentem robore legis — 45. For breve nee, litere aut R. 52. lucro sunt quam oracioni R ; lucro quam sunt oracioni L ; plus lucro quam racioni O. 58. danda O. 62. vitabi 0. 63. apponendo L. 65. viscount LR. 66. ve levabis OL. 72. sic L. 75 So OR : L has Nam domi dum cubites stimulo te forte repunget Sed hunc ne dubites quando moneta perunget