Page:European treaties bearing on the history of the United States and its dependencies.djvu/26

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

partium populos nomine ipsorum Alfonsi Regis et infantis, per aliquos annos guerra habita extitit, et in illa quamplures inibi vicine insule debellate ac pacifice possesse fuerunt, prout adhuc cum adjacenti mari possidentur. Ex inde quoque multi Guinei et alii nigri vi capti, quidam etiam non prohibitarum rerum permutatione, seu alio legitimo contractu emptionis ad dicta sunt regna transmissi; quorum inibi in copioso numero ad Catholicam fidem conversi extiterunt, speraturque, divina favente clementia, quod si hujusmodi cum eis continuetur progressus, vel populi ipsi ad fidem convertentur, vel saltem multorum ex eis anime Christo lucrifient.[1] Cum autem sicut accepimus, licet rex et infans prefati, qui cum tot tantisque periculis, laboribus, et expensis, nec non perditione tot naturalium regnorum hujusmodi, quorum inibi quam­ plures perierunt, ipsorum naturalium duntaxat freti auxilio provincias illas perlustrari fecerunt ac portus, insulas, et maria hujusmodi acquisiverunt et possederunt, ut prefertur, ut illorum veri domini, timentes ne aliqui cupiditate ducti, ad partes illas navigarent, et operis hujusmodi perfectionem, fructum, et laudem sibi usurpare vel saltem impedire cupientes, propterea seu lucri commodo, aut malitia, ferrum, arma, ligamina,[2] aliasque res et bona ad infideles deferri prohibita portarent, vel transmitterent, aut ipsos infideles navigandi modum edocerent, propter que eis hostes fortiores ac duriores fierent, et hujusmodi prosecutio vel impediretur, vel forsan penitus cessaret, non absque Dei magna offensa et ingenti totius Christianitatis obprobrio, ad obviandum premissis ac pro suorum juris et possessionis conservatione, sub certis tunc expressis gravissimis penis prohibuerint et generaliter statuerint quod nullus, nisi cum suis nautis et navibus et certi tributi solutione obtenta­ que prius desuper expressa ab eodem rege vel infante licentia, ad dictas pro­ vincias navigare aut in earum portibus contractare seu in mari piscari presumeret;[3] tamen successu temporis evenire posset, quod aliorum regno­ rum seu nationum persone, invidia, malitia, aut cupiditate ducti, contra pro­ hibitionem predictam, absque licentia et tributi solutione hujusmodi, ad dictas provincias accedere, et in sic acquisitis provinciis, portibus, insulis, ac mari, navigare, contractare, et piscari presumerent, et exinde inter Alfon­ sum Regem ac infantem, qui nullatenus se in hiis sic deludi paterentur, et presumentes predictos quamplura odia, rancores, dissensiones, guerre, et scandala in maximam Dei offensam et animarum periculum verisimiliter sub­ sequi possent et subsequerentur--Nos, premissa omnia et singula debita meditatione pensantes, ac attendentes quod cum olim prefato Alfonso Regi quoscunque Sarracenos et paganos aliosque Christi inimicos ubicunque con­ stitutos, ac regna, ducatus, principatus, dominia, possessiones, et mobilia ac immobilia bona quecunque per eos detenta ac possessa invadendi, conquirendi, expugnandi, debellandi, et subjugandi, illorumque personas in perpetuam servitutem redigendi, ac regna, ducatus, comitatus, principatus, dominia, possessiones, et bona sibi et successoribus suis applicandi, appropriandi, ac in suos successorumque suorum usus et utilitatem convertendi, aliis nostris litteris[4] plenam et liberam

  1. The first natives captured beyond Cape Bojador were brought to Portugal by Antam Gonçalves in 1441 or 1442. Azurara, Guinea, chs. 12 and 13.
  2. This word appears in this same form in the Corpus Juris Canonici, Decretal. Gregor. IX., lib. V., tit. VI., c 6, ed. E. Friedberg, who gives as variant forms lignamina and ligneamina.
  3. A royal charter, dated Oct. 22, 1443, forbidding any one to pass beyond Cape Bojador without a license from Prince Henry, is printed in Algs. Docs., pp. 8-9.
  4. The Papal bull of June 18,1452 ( Nicholas V.). The provisions of this bull areas follows:
    ". . . Nos igitur considerantes, quod contra Catholicam fidem insurgentibus, Chris­ tianamque religionem extinguere molientibus, ea virtute, et alia constantia a Christi fidelibus est resistendum, ut fideles ipsi fidei ardore succensi virtutibusque pro posse succincti detestandum illorum propositum, non solum obice intentionis contraire impe­ diant, si ex oppositione roboris iniquos conatus prohibeant, et Deo, cui militant, ipsis assistente, perfidorum substernant molimenta, nosque divino amore communiti, Chris­ tianorum charitate invitati, officiique pastoralis astricti debito, ea, quae fidei, pro qua Christus Deus noster sanguinem effudit, integritatem, augmentumque respiciunt nobis fidelium animis vigorem, tuamque Regiam Magestatem in hujusmodi sanctissimo pro­ posito confovere merito cupientes, tibi Sarracenos, et paganos, aliosque infideles, et Christi inimicos quoscunque, et ubicunque constitutos regna, ducatus, comitatus, princi­ patus aliague dominia, terras, loca, villas, castra, et quaecunque alia possessiones, bona mobilia et immobilia in quibuscunque rebus consistentia, et quocunque nomine censeantur, per eosdem Sarracenos, paganos, infideles, et Christi inimicos detenta, et possessa, etiam cujuscunque seu quorumcunque regis, seu principis, aut regum, vel principum regna, ducatus, comitatus, principatus, aliaque dominia, terrae, loca, villae, castra, possessiones, et bona hujusmodi fuerint, invadendi, conquerendi, expugnandi, et subjugandi, illorumque personas in perpetuam servitutem redigendi, regna quoque, ducatus, comitatus, princi­ patus, aliaque dominia, possessiones, et bona hujusmodi, tibi et successoribus tuis Regibus Portugailiae, perpetuo applicandi, et appropriandi, ac in tuos, et eorundem successorum usus et utilitates convertendi plenam et liberam, auctoritate apostolica, tenore praesen­ tium concedimus facultatem. . . ." Jordão, Bullarium, p. 22.
    It will be noticed that this bull sanctions the enslaving of the infidels. Two interesting bulls respecting slaves from the Canary Islands, printed in appendix II. of Carácter de la Conquista y Coloni­ zación de las Islas Canarias: Discurios leídos ante la Real Academia de la Historia ( 1901) by Don Rafael Torres Campos, show that Eugenius IV., the immediate prede­ cessor of Nicholas V., not only wished to protect from slavery and annoyance those aborigines who had embraced the faith, but also expressed a fear that dread of captivity would deter others from conversion.