Page:Historical account of Lisbon college.djvu/175

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
APPENDIX NO. II.
165

tam onerosa alumni pæfati Collegii liberentur. Insuper sequentia Oratores humillime veniam petunt subjungendi argumenta.

1° quod per centum jam annos hoc onus perduraverit, et durante isto temporis spatio, (quantum judicare fas est) missæ imperatæ semper fideliter fuerint exoneratæ.

2° quod plurimi in Anglia sacerdotes vitam ducant pauperrimam, et proinde missarum eleemosynis valde indigeant.

3° quod iidem in Anglia sacerdotes quam plurimis gravati sint missarum oneribus, pro quibus stipendium nullum accipiunt, sc:

(a) applicandi missam, saltern ex caritate, singulis diebus Dominicis et festis nunc vel olim de præcepto, pro iis quorum cura ipsis est demandata.

(b) dicendi missam ad intentionem benefactorum earum, quibus inserviunt, Ecclesiarum, quod frequentissime accidit.

(c) offerendi S. Missæ Sacrificium semel singulis mensibus pro Sociis et Benefactoribus vivis atque defunctis Societatis vulgo dictæ "Sacerdotum saecularium;" quæ quidem Societas ipsis in senectute vel confracta valetudine existentibus sola spes est in hac vita, siquidem ipsa tune est eis alimentum præbitura.

(d) applicandi semel missæ Sacrificium pro singulis ejusdem Societatis Sociis et benefactoribus recenter defunctis.

(e) dicendi quoque missam pro singulis sacerdotibus defunctis, qui ad hoc "Pacto Communi" se constrinxerunt, (Conc. III Westmon. app. III.)

4° quod simili obligatione non teneantur alumni aliorum Collegiorum.

5° et maxime omnium, quod hocce tempore res sese omnino aliter habeant quoad alumnorum educationem et sustentationem in Collegio Ulyssiponensi, quam tempore reductionis missarum; nunc enim alumni vel omnes expensas solvunt per se vel per alios, vel saltern medietatem vel partem earum; cum econtra tempore