Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/422

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA II

Heus age, responde (minimum est quod scire laboi-o) : de love quid sentis ? estne ut praeponere cures hunc — "cuinam?" cuinam ? visStaio? an scilicet haeres ? quis potior iudex puerisve quis aptior orbis ? 20 hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas, die agedum Staio : " pro Iuppiter ! o bone/' clamet, "Iuppiter ! " at sese non clamet Iuppiter ipse ? ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque ? 25 an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam pi-aebet tibi vellere barbam Iuppiter ? aut quidnam est qua tu mercede deorum emeris auriculas ? pulmone et lactibus unctis ? 30 Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere perita; tunc manibus quatit et spem macram supplice voto 35

336