Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/434

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA III

PERSI SATVRA III purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor ? Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis 45 dicere 1 non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis. iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, 50 neu quis callidior buxum torquere flagello. Haut tibi inexpertum curvos deprendere mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta ; 55 et tibi, quae Samios diduxit 2 littera ramos, surgentem dextro monstravit limite callem ; 3 stertis adhuc ? laxumque caput conpage soluta

dicere P : discere aL. * deduxit PaL. 

3 callem P 2 LA 2 : collem P'a.

348