Page:Latin for beginners (1911).djvu/222

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page needs to be proofread.

198 HERCULES CONQUERS THE MINY^


infantem, interficere studebat; nam ei^ et^ Hercules et Alcmena erant invisi. Itaque misit duas serpentis, utramque saevissimam, quae media nocte domum^ Alcmenae venerunt. Ibi Hercules, cum fratre suo, non in lectulo sed in scuto ingenti dormiebat lam audaces serpentes 5 adpropinquaverant, iam scutum movebant. Tum frater, terrore com- motus, magna voce matrem vocavit, sed Hercules ipse, fortior quam frater, statim ingentis serpentis manibus suis rapuit et interfecit. LIV. HERCULES CONQUERS THE MINY.E Hercules a puero* corpus suum gravissimis et difficillimis labori- bus exercebat et hoc modo vires ^ suas confirmavit. Iam adulescens

Thebis^ habitabat. Ibi Creon quidam erat rex. Minyae, gens vali- 

dissima, erant finitimi Thebanis, et, quia olim Thebanos vicerant, quotannis legates mittebant et vectigal postulabant. Hercules autem constituit civis suos hoc vectigali liberare et dixit regi, "Da mihi exercitum tuum et ego hos superbos hostis superabo." Hanc con-

dicionem rex non recusavit, et Hercules nuntios in omnis partis dimisit 

et copias coegit.'^ Tum tempore opportunissimo proelium cum Minyis commisit Diu pugnatum est, sed denique illi impetum Thebanorum sustinere non potuerunt et terga verterunt fugamque ceperunt. HE COMMITS A CRIME AND GOES TO THE DELPHIAN ORACLE TO SEEK EXPIATION Post hoc proelium Creon rex, tanta victoria laetus, filiam suam 20 Herculi in matrimonium dedit. Thebis Hercules cum uxore sua diu vivebat et ab omnibus magnopere amabatur; sed post multos annos subito ®in furorem incidit et ipse sua manu liberos suos interfecit. Post breve tempus *ad sanitatem reductus tantum scelus expiare cupiebat et constituit ad oraculum Delphicum iter facere. Hoc autem 25 oraculum erat omnium clarissimum. Ibi sedebat femina quaedam quae Pythia appellabatur. Ea consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. ^ ei, to her, referring to Juno. ^ et . , . et^ both . . . and. ^ domum, § 501. 20. * a puer6,/n7w boyhood. ^ vires, from vis. Cf. § 468. ^ Thebis, § 501. 36. I. 7 coegit, from cogo. ^ in furorem incidit, went mad. • ad sanitatem reductus, lit. led back to sanity. What in good English?