Page:Latin for beginners (1911).djvu/229

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

HIS LIFE ON THE FARM 205

dēfessis agricolīs grātissimam adferēbant Praetereā erant[1] in agrīs stabulīsque multa animālium genera, nōn sōlum equī et bovēs sed etiam rārae avēs. Etiam erat[1] magna piscīna plēna piscium; nam Rōmānī piscīs dīligenter colēbant.

LXII. HIS LIFE ON THE FARM

Huius villae Dāvus, servus Marcī, est vīlicus[2] et cum Lesbiā uxōre omnia cūrat. Vīlicus et uxor in casā humilī, mediīs in agrīs sitā, habitant. Ā prīmā lūce ūsque ad vesperum sē[3] gravibus labōribus exercent ut omnīs rēs bene gerant.[4] Plūrima enim sunt officia Dāvī et Lesbiae. Vīlicus servōs regit nē tardī sint;[4] mittit aliōs quī agrōs arent,[4] aliōs quī hortōs inrigent,[4] et opera in[5] tōtum diem impōnit. Lesbia autem omnibus vestīmenta parat, cibum coquit, pānem facit.
CASA ROMANA
Nōn longē ab hōrum casā et in summō colle situm surgēbat domicilium ipsīus dominī dominaeque amplissimum. Ibi plūris annōs[6] Pūblius cum mātre vītam fēlicem agēbat; nam pater eius, Mārcus, in terrīs longinquīs gravia reī pūblicae bella gerēbat nec domum[7] reverfl poterat. Neque puerō quidem molestum est rūrī[8] vīvere. Eum multae rēs dēlectant Magnopere amat silvās, agrōs, equōs, bovēs, galllnās, avīs, reliquaque animālia. Saepe plūrīs hōrās[9] ad mare sedet quō[10] melius fluctūs et nāvis spectet. Nec omninō sine comitibus erat, quod Lȳdia, Dāvī fīlia, quae erat eiusdem aetātis, cum eō adhūc infante lūdēbat, inter quōs cum annīs amīcitia crēscēbat. Lȳdia nūllum alium ducem dēligēbat et Pūblius ab puellae latere rārō

  1. 1.0 1.1 How are the forms of sum translated when they precede the subject?
  2. The vīlicus was a slave who acted as overseer of a farm. He directed the farming operations and the sale of the produce.
  3. , reflexive pron., object of exercent.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 For the construction, see § 501. 40.
  5. in, for.
  6. annōs, § 501. 21.
  7. domum, § 501. 20.
  8. rūrī, § 501. 36. i.
  9. hōrās, cf. annōs, line 17.
  10. quō . . . spēctet, §§ 349, 350.