Page:Metamorphoses.djvu/106

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) 370 imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro canaeque capillos dissimulant plumae collumque a pectore longe porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. fit nova Cygnus avis nec se caeloque Iovique tradit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis. 380 375 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo. "satis"inquit " ab aevi 385 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! quilibet alter agat portantes lumina currus! si nemo est omnesque dei non posse fatentur, ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, 390 orbatura patres aliquando fulmina ponat! tum sciet ignipedum vires expertus equorunm non meruisse necem, qui non bene rexerit illos. Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter 395 igues excusat precibusque minas regaliter addit 86