Page:Metamorphoses.djvu/114

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID pienaque terroris rauco de gutture fertur; mens antiqua manet, (facta quoque mansit in ursa) adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. a! quotiens, sola non ausa quiescere silva ante domum quondamque suis erravit in agris! 490 a! quotiens per saxa canum latratibus acta est venatrixque metu venantum territa fugit! saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. 495 486 Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem, quae restitit Arcade viso et cognoscenti similis fuit: ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo: arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque 505 sustulit et pariter raptos per inania vento inposuit caelo vicinaque sidera fecit. 500 Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit 510 saepe deos, causamque viae scitantibus infit: 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum