Page:Metamorphoses.djvu/122

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. laurea delapsa est audito crimine amantis, et pariter vultusque deo plectrumque colorque excidit, utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo ieta dedit gemitum tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore et dixit: " potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una." hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit; 610 corpus inane animae frigus letale secutum est. 600 605 Paenitet heu ! sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque 61.5 dit cunque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. quae postquam frustra temptata rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvencz laetentis vituli dextra libratus ab aure 102 620