OVID nec nisi finita per plurima vulnera vita ira pharetratae fertur satiata Dianae. Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant: pars invenit utraque causas. 255 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria collectuim paelice transfert in generis socios odium; subit ecce prioiri causa recens, gravidamque dolet de semine magni esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, 'profeci quid enim totiens per iurgia? " dixit, “ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima luno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est contenta, et thalami brevis est iniuria nostri, concipit: id deerat; manifestaque crimina plendo fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno de love vult fieri: tanta est fiducia formae. fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas." 259 Cs 265 270 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles nec nubes ante removit quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi 142 276